suis reliquit. Hanc, qui habent omnia bona, pariter secum habent.
Hanc qui abdicant, quietem abnegant et fugiunt pietatem. Impii namque,
ut mare fervens, quiescere nequeunt, pacis commoda nesciunt, sed differentibus
vitiis in se ipsis dissident et turbantur. Et licet hanc non tam
sequi, quam persequi, quilibet christicola teneatur. Illi tam in amorem eius
debent ardentius estuare, qui, relicto seculo cum omnibus pompis eius, ad
vite se artioris exercicium transtulerunt, ut, sicut religionis precellunt
honore, sic in habundantia pacis premineant sanctitate. Sane pervenit ad
aures nostras, quod tantam dudum inter vos inimicus humanis generis
discordiam seminavit, quod, per aliqua tempora exulans pax a vobis et apud
bonos et graves sua <apud> vos absentia multipliciter scandalizans, etiam
insignem ecclesiam matrem vestram toti mundo venerabilem et famosam
suis quodammodo titulis minoravit et vos horrendis nigravit infamie
maculis, cum iam quasi facti essetis abiectio plebis et proverbium plurimorum.
Postmodum vero ille qui est pax vera, que exuperat communem
sensum, corda vestra discordia feriens et visitans miseranter, pacem vobis
reddidit et concordiam reparavit, ita quod per correctionis, tam circa personam
vestram, domine prior, quam circa personas aliorum salutarium
interventum, pax inter vos diutius habitavit. Sed inimicus homo pacis,
pacis et quietis emulus et iurgii suscitator, per recessum improvidum illorum
duorum commonachorum vestrorum, qui dudum absque superioris
alicuius licentia ad sedem apostolicam accesserunt, quorum alter diem
clausit extremum, scandalis et discordiis suscitatis, recidive impatientie
vos diffamavit erroribus et proprietatis, qua in profexione monachalis ordinis
abdicastis, ac vagationis, qua claustralis nobis modesta residentia interdicit,
vos non tam arguit, quam publicat sectatores. Nos itaque pacem,
tranquillitatem et bonam famam vestram ac honorem nobilis Cantuarensis
ecclesie totis precordiorum desideriis affectantes, universitatem vestram
exortandam duximus attentius et rogandam, obsecrantes per viscera misericordie
Dei nostri, quatenus, vocationem vestram, statum et habitum
attentis mentis intuitibus advertatis. Et, cum super montem posita civitas
|
|