Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 364


Quidaim enim ex sevis sacri monasterii, videntes se immenso
certamine fatigari, et quia, divina gracia protegente, nulla dabatur
facultas hostibus transeundi, magisque tyrannorum acies acrius
prosternebantur, dominos suos deserentes, clam se subduxerunt,
illisque in acie derelictis, Saracenorum regem adierunt, et libertatem
cum vita ab eo postulantes, maioris lucri victorieque pocioris
eventum se ferre posse dixerunt. <mox ille gavisus, servorum
animos donis aureis et mortiferis suasionibus oblectans,
incitat explere promiss[is].> sponsione ergo accepta, et inito federe,
mali malorum duces effecti, dominis illorum nescientibus, verso
itinere pars maxima pugnatorum. subito ex adverso super sacrum.
monasterium irruerunt, eumque undique circumdantes ignibus
combuserunt, sanctos eciam seniores, quos ibidem invenerunt, gladiis
necaverunt extat igitur sanctorum sanguis monachorum
pro Christo effusus, evidencia indicia hodieque demonstrans, illitis ||
vel aspersis eiusdem ecclesie parietum ac pavimentorum saxis, et
lapidibus. nec mora post hec flammarum globis alta astrorum
sydera rutilantibus, qui bello affusi prolixo diei spacio legitimo
certamine desudaverant, ut conspexerunt agnoscunt se proditos fore,
moxque istorum acie hinc redeuncium a tergo operiuntur. Quibus
versa facie dum resistere vellent, inter medias acies fiunt simul
ammixti, gravisque contra istos pugne iactura decurrit. at ubi concito
gradu illis insequentibus, <[et] istis contraire niten[ti]bus>, telluris
locum aliquanto spacio planiorem obtendunt, quem ex detruncatis
ibi corporibus <actenus incole> vocant. omnium tela

Torna all'inizio