Ioachim de Flore: Introduzione all'Apocalisse

Pag 38


patris doceat esse sapientiam. Benedixit primo quinque panes, panes utique non
frumenti, sed ordeaceos," deinde panes septem, qui nequaquam ordeacei, sed
triticei fuisse creduntur. Et quid per panes quinque nisi quinque libri Moysi,
vel potius historiarum libri, quos in quinque mundi etatibus ad aliquid designandum
puerili Iudeorum populo spiritus divinus commisit? Quid vero per panes
septem nisi liber iste, quem solum inter alios septiformis arte spiritus constat
esse compositum?
Benedixit ergo dominus quinque panibus extremo articulo etatis quinte,
cum necdum liber iste esset compositus. Benedicuntur et nunc septem panes in
extrema quinti apertione sigilli, ne turba, que eum iam triduo sustinuit, deficiat
in via non habens, quid manducet, quasi iam consumptis fragmentis, que de
pane ordeaceo sumpta sunt - non quod expositio ipsa ad legendum deficiat, sed
quia novas quodammodo epulas animus delicatus requirit, et quamvis multis
repletus ferculis, adhuc tamen esurit quod nescit, iuxta illud viri sapientis: Non
saturatur oculus visu nec auris auditu. Sicut enim saginata multis ferculis caro
esurire non desinit, ita nec anima plurimis imbuta scripturis. Nam et licet fortis
sit homo et pinguis, nisi tamen quod manducet habeat, deficit et viribus attenuatus
lascessit. Ita et mens hominis, etsi multa sciat, plura esurit, et in illis,
que de novo addiscit, magis quam ex illis, que in mentis stomacho gerit, reficitur.
Triduum vero quid significet, in opere concordie melius leviusque ostenditur.
Hii sunt enim illi tres dies, post quos Iesus Christus a matre reperitur in
templo, hii sunt illi tres anni, post quos abiectus Absalon a Dauid revocatur.
Sed ponamus ista, si placet, in nucis corticem, ut aliquid ostendamus de
testa, quatinus loco tertio cibi proferamus pinguedinem.
[b.] A Moyse usque ad Iohannem baptistam septem tribulationes consummate
leguntur iuxta illud, quod scriptum est: Percutiam vos septies propter
peccata vestra. Sed notandum, quod due tribulationes novissime pro una accipiende
sunt eo, quod in sexto loco duplex colligendus sit fructus. Quod recte
in pentateuco Moysi designatum est, ubi quidem per id, quod ab illo populo
corporaliter gestum est, aliquid ostenditur, quod esset in spiritu faciendum.
Precepit namque Moyses filiis Israel ascendentibus de terra Egipti, ut manne

Torna all'inizio