Sicque factum est, quod Lombardi, qui inter alias nationes libertatis singularitate
gaudebant, pro Mediolani, inuidia cum Mediolano pariter corruerunt et se Teutonicorum
seruituti misere subdiderunt. Audiens autem imperator Alexandrum papam perrexisse in
Gallias, metuens ne a Francorum rege reciperetur, nuntio ad eum festinanter mandauit,
rogans ut apud Diionem pariter conuenirent, et quicquid de papa Alexandro et Uictore
eis esset faciendum, ecclesiasticarum personarum iudicio difinirent. Quod uerbum Lodouico
regi Francorum admodum placuit, qui in prefixo die et termino cum paucis militibus
ad locum constitutum uenit, set imperatorem ibidem minime invenit. Altera autem die imperator
cum magna manu militum et peditum et cum Octauiano ad eumdem locum uevire
curauit. Quod rex Francie cognoscens, eius versutias metuens, uenire ad illius colloquium
recusauit. Quare imperator indignatus, cum Octauiano in Alamanniam rediit. Octauianus
autem aliquantulum in Alamannia demoratus, nec ab Alamannis reuerenter exceptus, intrauit
Italiam, et post hec Luccam ueniens, ibidem usque ad uite sue terminum mansit.
Interea dum Alexander papa apud Saluiniacum moraretur, primo rex Anglie ad eum
ueniens, ipsum cum uniuerso regno suo in dominum et patrem recepit. Post hec rex
Francie cum tota Gallicana ecclesia eum pro uniuersali papa recipiens, honorifice Parisius
usque deduxit. Papa autem Alexander regem Francie et Anglie conueniens, pacem inter
eos et concordiam reformauit. Qui non multo post Turonis uniuersale concilium celebrauit,
in quo archiepiscopi episcopi abbates Anglie, Scozzie, Hybernie, Hyspaniarum et totius
Gallie conuenerunt. Eo tempore Corradus quidam nobilis clericus Alamannie et imperatoris
consanguineus, qui in Maguntina ecclesia erat electus, nolens Octauiani et imperatoris
scismati consentire, ecclesiam suam deserens, ignorante imperatore, ad A[lexandrum] papam
in Franciam festinus aduenit, quem papa satis benigne recipiens, postmodum secum Romam
usque deduxit; dehinc in cardinalem et Sabinensem episcopum promouit, postremo in Maguntinum
archiepiscopum sublimauit. Quo audito imperator ira commotus, Christianum
|
|