Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 659


et dicentes: Magistra et domina, tam magnum et decorosum est corpus tuum
et vultus tuus, quale numquam vidimus. Volumus te, domina, interrogare, ut interpretes
nobis sompnium, quod vidimus in una nocte. Centum iudices Romanorum sompnium
vidimus in una nocte. Tantum vidimus famam et laudationem de te, ut interpretes
nobis istud sompnium. Et respondens regina Sybilla Habimnea nomine et dixit ad
eos: Venite post me, et eamus foras de loco stercoris et de loco inmundo et exeamus
in Adventinum montem, et predicabo et testificabor vos, populi Rome. Nunc vero centum
seniores quod vidistis sompnium simul in una nocte narrate eum michi. Tunc respondentes
dixerunt ad eam: Vidimus novem soles splendentes super omnem terram.
Et respondit Sybilla, dixit ad eos: Novem soles, quos vidistis, novem generationes huius
seculi sunt. Et dixerunt ad eam: Bene, domina, credimus, quia verum dicis. Primus
sol erat fulgens et splendidus. Secundus sol splendidior nimis et eminens et elatus
nimis. Tercius autem sol erat sanguineus. Quartus vero sol totus sanguineus. Quintus
autem sol tenebrosus, lampas sicut tonitrua. Sextus autem sol nubilosus nimis, habens
aculeos sicut scorpiones. Septimus autem sol terribilis, habens colorem sanguineum.
Octavus autem sol fulvus et sanguineus totus. Nonus autem sol tenebrosus, unum radium
tantum habens. Tunc regina dixit: Isti novem soles, quos vidistis, omnes novem
generationes sunt. Primus sol prima generatio est. Isti erunt homines simplices et clari
et amantes libertatem veram, mansueti, benigni et amantes consolationem pauperum,
sapientes etiam satis. Secundus sol secunda generatio est. Erunt homines crescentes,
splendide viventes, colentes Deum, sine malicia conversantes in terra. Tercius sol tercia
generatio est; exurget enim gens adversus gentem, et pugna multa interveniet inter
Romanos. Quartus autem sol quarta generatio est; erunt homines abnegantes; exurget
enim mulier ab oriente nomine Maria, de stirpe Hebreorum, per aurem concipiens, habens
filium nomine Iesu, et deponet legem Hebreorum, suscitans legem suam propriam; permanebit
regnum eius. Et aperientur ei celi, et fiet enim vox de celo dicens: Hic est
filius meus dilectus, in quo michi
bene complacuit , et exercitus angelorum ministrabunt ei;
et eliget sibi viros piscatores de Galilea et legem suam dabit eis et dicet: Intelligite
quod accepistis a me, predicate omnes gentes per LXXII linguas. Tunc dixerunt sacerdotes
Iudeorum ad eam: Terribile est, ut istud fiat; de quibus te interrogavimus, domina,
volumus scire . Et respondit Sybilla, dixit ad eos: Quod interrogare vultis dicite
michi. Et dixerunt ad eam: Audientes audivimus gentes dicentes, quod Deus patrum
nostrorum generaturus sit filium. Numquid credendum est hoc? Et respondit Sybilla,
dixit sacerdotibus: Neccesse est istud fieri. Hoc a prophetis dictum est, sed vos non
creditis in eum. Et dixerunt ad eam sacerdotes Hebreorum: Nos non credimus. Qui
enim verbum et testamentum dedit patribus nostris, et auferat manus suas a nobis?
Et respondit Sybilla, dixit ad eos: Si Dominus celi genuerit filium, similis erit patri
suo. Et postea in similitudinem infantis resurget et insurget inter gentes; et qui non
possunt salvum facere, quomodo facit persecutionem super terram Hebreorum, et auferet
parentem cum filiis. Ita vero et cum filii vivunt sanguine inscuentur anni filii invenient.

Torna all'inizio