Iovi favisse dicitur quia vicit. Require in li. Vir.  c. 		c.95r.b 
Iupiter et c. Gigantes et c. Saturnus. Per Stigem dii 
iurare timent, quia ut dixi, Stix tristiciam et merorem 
significat1, diis letis semper adversum; ergo qui merorem  
non senciunt per rem sue nature contrariam iurant. 
Iuramus enim aut per rem que nobis maxime cara est 
aut maxime timemus2. Privacio autem centum annorum 
fundatur in eo quod scribit Seneca in li. de Sacris Egipciorum, 
dicens circa Syenem, extremam Egipti partem, 
versus Austrum, locum esse quem Phylas vocant incole. 
Require in li.Ci. c. Syene et in li. Mulierum c. Ysis et quia 
Ysis in hoc loco ab Egipciis placata sit, quibus irascebatur 
quod membra mariti Osyridis non poterat invenire, quem 
occiderat Stitiphon. Sed tandem, invento lacerato marito, 
cum eum sepellire vellet, elegit locum tutissimum ex palude 
difficilimi transitus. Circuibat namque locum limosa palus 
papiris implicita // quam Stigem vocant, et hec 				c.95v.a 
insulam circuit, cui Abathos nomen est, ad quam qui sacris 
imbuti sunt certi diebus transeunt. Et si forte quis in aqua 
illa pereat nec recuperetur cadaver eius, centum annis ei
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |