Salimbene de Adam: Cronica

Pag 569


et similes demonibus sumus. Tu vero, fili, vade Parisius et stude
in Scriptura divina, quia in Ecclesia Dei adhuc futurus es magnus».
Venit igitur et Parisius studuit et didicit valde bene. Et
rediens ad partes Lombardicas stetit Ferarie cum episcopo Garsindino,
qui fuit de filiis Manfredi de Mutina et frater abbatis
Pompose. Episcopus vero fecit eum suum camarlengum; post
cuius mortem factus fuit alius episcopus; post quem iste in
Ferariensem episcopum fuit electus; et stetit multis annis electus
Ferarie, quousque Ravennas archiepiscopus factus fuit. Cum
autem papa Innocentius quartus de Lugduno venit Ferariam,
iste ibi ...
...
[De quadam santimoniali que disponebat Deum deserere, nisi Deus eam
succurisset].
...
[Qualiter Deus consolatur amicos suos].
...
Qualiter dominus Philippus archiepiscopus Ravenne, legatus domini pape,
congregavit exercitum contra Icilinum.
Factum est autem, eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
ut dominus Phylippus archiepiscopus Ravennás, factus legatus a
domino papa, veniret Ferariam. Tempus, autem, quo solent reges
ad bella procedere appellatur Maius, quia tunc est tempus tranquillum
et iocundum et temperatum, in quo filomena cantum
suum frequentat et herba abundanter invenitur pro bobus et
equis. Cum autem esset Ferarie, congregavit omnes cives civitatis
illius et hospites Paduanos et concionatus est super regiam matricis

Torna all'inizio