Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

3,3

vv. 5177-5762


Vicus abest Luca fere per sex milia Sextus,
Hoc illi nomen contulit hic numerus;
Quem Moriana locum probitas, quia subiacet illi,
Illaesum servat a feritate Petri.
Presbiter aecclesia Paganus servit in illa,
Providus et mirae strenuitatis homo;
Sed fidei parma, Petri contemptor et arma
Illius et saevos non metuens gladios;
Anselmi cultor et per diversa secutor
Et mandatorum portitor egregius;
Ex qua noticia fervens et sedulitate
Et meruit nomen perpetuale sibi.
Hunc mediatorem pastoris sollicitudo
Dum facit ad dubium seminecemque gregem,
Turbat concilium, fraudes intercipit hostis
Et dat solamen praesidiumque suis.
Non hunc tempestas, non ardens impedit estas,
Non interpositis hostibus ipse timor;
Itque reditque frequens, absentia pectora iungens,
Absentemque facit promptus adesse suis.
Et nunc miliciam deducit, nunc comitissam
Adventare facit et mala corda quatit.
Nunc aurum, nunc divitias comportat, ut arcem
Conservent vigiles prorsus et intrepidi.
Hoc studio Petri conatus reddit inanes
Atque dolos eius solvit et anticipat.
Ex hoc presbiterum Petrus deprehendere quaerit
Et, quaecumque potest, recia tendit ei;
Et quia conveniunt illuc ex urbe fideles,
Ut de commissis confiteantur ei,
Callidus explorat et tempus et omnia temptat,
Ut semel offensum tollere possit eum.
Causa fuit socios haec in secreta coire,
Surgunt e latebris undique quisque suis.
Adsunt Martinus compresbiter et Raginerus
Et plures alii de grege solliciti.
Narrant, disponunt et de patre plurima volvunt
Et de sacrilegi prodicione Petri.
Interea veniunt, ut confiteantur, ab urbe,
Quos amor Anselmi sauciat et reficit;
Adsunt et trepidae mulieres et lacrimosae,
Quae non concordant in ratione Petri.
Paganus plangit et se meroribus angit,
Dum curat mestos illaqueatque reos.
Dumque fatentur ei, dum plangunt et lacrimantur,
Plorat iudicii de gravitate sui
Plorat difficilem censuram pontificalem
Adversus miseros post male facta reos.
Cum Petrus adsumptis sibi fratribus et patre duro
Accurrit subitus ut leo sive lupus.
Quo viso trepidi fugiunt, altaria prendunt
Et, quaqua possunt, abdita quaeque petunt.
Ille velut visis leo crudelissimus agnis
Advolat inque rudes talia verba tonat:
«En, qui pontificem cum summo principe spernunt,
En, qui se regi pontificique negant.
Haeccine religio, quam vester praedicat ille,
Praeter adulterium solvere coniugium?
Sed super his alias. Iam nunc veniamus in urbem,
Ut coram populo discuciamus ibi,
Hac de doctrina celi de cardine lapsa,
Qua nos opprimitis, ite, quid aspicitis?»
Paganus clamat: «Quid agis, fera bestia? Numquid
Ante crucem nescis has inibere manus?
Christus adest: Christum non aspicis in cruce stantem,
De cruce clamantem, nec revereris eum?»
Ille manu raptum dat patri moxque latentes
Scrutatur reliquos et rapit ad socios;
Atque ita sublimes in equis deportat in urbem,
Prodigium populis exiciale suis.
Occurrunt, clamant, capto velut hoste triumphant
Nec pensant dignos carcere, sed gladio.
Carcere conclusis tetro non molliter illis
Urbis maiores Petrus adesse iubet.
Concurrunt et de populo pars magna minore,
Quae propter praetium laudat habetque Petrum
Et propter regem non respicit ad pietatem.
Adsunt, qui sapiunt, sed pia corda tegunt;
De quorum numero subtilis ad omnia Tadus
Rem simulat Petri, sed comes est fidei.
Ponuntur canones et libri pontifcales,
Et super his alios collocat innumeros.
Post haec clamantur et respondere iubentur,
Atque ita conversus incipit ipse Petrus:
«Patres et socii, quos hic astare videtis,
Conturbant populum, decipiunt animas.
Et me contempto, quem rex in sede locavit,
Sese pontifices et dominos faciunt.
Nunc igitur dicant, qua legum tradicione
Praesumpsere mei frangere septa gregis.
En libri, de iudicio vel dogmate quorum
Constat apostolicae simplicitas fidei.
Non opus est mihi multa loqui de re manifesta;
Atque utinam facinus triste latere queat!
Hildebrandus, homo fallax et seditiosus
Romam turbavit et diadema tulit.
Deposuit regem fecitque superstitionem
Et, quae non didicit, dogmata vana serit.
Hanc in doctrinam tales aliquando professi
Contempnunt dominos pontificesque suos.
Obducunt castas tanta caligine mentes,
Ut metuant propriis solvere iura viris.
Addunt preterea nostro non digna relatu
Auribus et vestris intolerabilia.
Sed iam iam dicant, qua vel ratione vel arte
Haec doceant, aut nos nostraque suscipiant».
Hic murmur late dispergitur: impetuosa
Turba fremit, baculos concutit et gladios.
Illi simpliciter inter se pauca locuti,
Quis prior in furias audeat ire Petri,
Tandem consilio sibi commodiore reperto
Respondent breviter: «Petre, necare potes,
Et torquere potes; sed nos a simplicitate,
Quam docet Anselmus, non removere potes.
Queris, qua causa vel cuius traditione
Suscipimus lapsos et relevamus eos.
Non sumus armati verborum calliditate,
Quam male te docuit Franciat docta diu;
Sed sunt doctores nobis et praemonitores,
A quibus haec poteris discere, quando voles.
Illorum iussu dissolvimus atque ligamus,
Quos et praefecit ille beatus homo,
Quem tu persequeris, sed adhuc fortasse videbis
Te sine pontificis nomine sive loco».
Tadus ad hoc verbum metuens insurgere vulgus
Demulcet verbis anticipatque Petrum:
«In gradibus summis summa est pacientia virtus,
Qua sine sumus», ait, «vergit ad ima gradus.
Multi propterea maiores voce lacessunt,
Ut faciant leviter et male multa loqui.
Et cum diffidunt, plerumque loquacius instant,
Simplicitas humili fidit in eloquio.
Tu sine verbosos effundere: dum popularis
Aura tonet causam, non movet iste sonus.
Quare consulibus placet haec sententia nostris,
Quorum consilio stamus et auxilio,
Ut veniant et conveniant cum pace vocati,
De quibus haec hominum tanta procella fremit.
Et vel confirment, quod dicitur ex ratione,
Aut hii peniteant et male facta luant».
Petrus ad haec clamat, fratrem pro pignore donat,
Ut, nisi sic faciat, frater et ipse luant.
Scit tamen artari sese metuitque subire
Litem iamque videt se capiendo capi.
Tadum formidat, Tadi consulta veretur
Et Tadi latebras insidiasque timet.
Sed magis urbanam metuit mutabilitatem,
Quam videt in nullo sistere posse gradu.
Iam, quid agat, nescit, contendere triste videtur,
Tristius in dubiis litigium fugere.
Res utrobique gravis, litem mens conscia vitat,
At fuga deterius crimine nomen habet.
Ergo consulibus mandat quantocius ire
Atque duos ex his ducere qui doceant
Rem gestam patres loca per diversa latentes.
Ut vero in medium quaestio late fuit,
Archipresbiteri constancia pene soluta est,
Et quasi dimidius iam sine fratre timet.
Ille fuit iustus et ad ista negocia promtus
Atque gradu pollens archidiachonii.
Par robur, quo tuta fores vel maxima Roma,
Ambo pares animis et studio similes;
Officio clari, sed pectore nobiliores,
Fratres ex utero, sed pietate magis.
De quibus hic, quoniam non est omnino loquendum,
Non reor egregium tanta notare brevi.
Ergo timet, quia fratre caret, tam dura subire,
Sed rursus trepidat haec ita deserere.
Ardet adire tamen tanti spectacula belli
Et spectante Deo vincere sive mori.
Sed fratrum lacrimis victus nimioque dolore
Invitat socios undique praecipuos,
Ut videant pariter et tractent, quid sit agendum,
Et quis de numero debeat ire suo.
Eligitur Bardus, vir magnae religionis
Et sapiens, summo praeditus officio;
Et datur adiutor Paulus, non mollior illo
Nec minus in Petrum litis et artis habens.
Ingreditur fidei princeps et signifer ille,
Et comitatur eum concio clara ducum.
Mirantur viduae quasi post male Iohannem
Et tundunt pugnis pectora cum lacrimis.
Ipsi, qui Petrum solita levitate secuntur,
Ad se conversi dire praecantur ei.
Petrus cum sociis ubi per subsellia sedit,
Bardus collegas e regione locat
Et mox orditur: «Quoniam convenimus», inquit,
«Respondere Petro de pietate sacra,
Obsecro, sopitis odiis et sedicione,
Dicere, quae volumus, pleniter ut liceat.
Non sumus ygnoti: bona vel mala nostra per urbem
Clarescunt vobis optime, quos video.
De Petri vita, de moribus et levitate
Quem lateat, nullum prorsus in urbe puto.
Sic vixit, sic a puero pueriliter egit
Et mala, quae potuit, addere non puduit.
At nunc de canonum presumit tradicione
Et nos sollicitat, nec satis esse putat
Eiecisse patrem, patris ascendisse cubile,
Si non et gladio viscera scindat ei.
Accusat fratres de iusto, de pietate
Et patrem sicut Absalon insequitur.
Petre, legis, quia sella duos non concipit una?
Et quia per precium nemo praeesse potest?
Hoc ita si constat, ymmo quia constat aperte
Et non est, qui sic esse negare queat,
Quid restat, nisi stultitiam deponere, patri
Consentire tuo, dum licet, et petere
Pro culpa veniam; pius est et promptus, ut iram
Mitiget; at Symon non solet haec facere».
Petrus: «Quid veniam? Prius est aperire reatum,
More tuo nimium praeproperanter agis.
Non capit una duos, plane consencio, sella,
Sed simul alter abit, alter habere potest.
Quem tu forte putas ac mecum in sella manere,
Corruit et fracto vertice pronus iit».
Bardus: «Nos illum scimus sanctumque bonumque
Et scimus sella non cecidisse sua.
Quod quia sic constat, alieni iuris abusum
Desere, si non vis deterius cadere.
Ut tamen ad tempus Anselmum praetereamus,
Quis te pontificis fecit habere locum?»
Petrus: «Pontificem me fecit gratia regis,
Imposuitque manus ad sacra papa novus;
Quem rex more patrum sublimem fecit, ut ille
Monachus in turbam seque suosque dedit,
Turpis homo, turpi nimis oblectatus amore
Et de faemineo Marte trophea putans».
Bardus: «Per regem, si rex tamen esset habendus,
Non potes esse sacris signifer ordinibus.
Guibertum taceo, qui sacra pulsus ab aede
Papa nec est nec erit, testificante fide.
Ergo duo, quae summa putas, patet esse nefandi
Criminis, ut nequeas esse, quod esse cupis».
Petrus: «Habes scriptum, quia regia sollicitudo,
Invigilat cunctis rebus apostolicis,
Et praecepta vides totum diffusa per orbem,
Quae sapiens nemo dissimulare potest,
Omnem animam subdi fastigia quaeque tenenti,
Quod qui non faciunt, pessime desipiunt».
Bardus: «Habes contra, quia non est ulla potestas
Supra divinum ius et apostolicum;
Quod fidei lumen, qui sacramenta ministrat,
Alcior est cunctis regibus et dominis.
Rex curat, quae sunt hominum, divina sacerdos;
Hic pascit mentes, ille caduca facit».
Petrus: «Sed veterem racio non impedit usum.
Reges hanc curam tradere per baculum.
Non quia rex actum dispenset pontificalem,
Sed quod caesaris est, et dare caesar habet.
Haec novitas populos conturbat, sediciones
Excitat et leges solvit et officia».
Bardus: «Sed sicut cum corpore spiritus unum est,
Sic res aecclesiae nemo secare potest.
Cum datur officium vel munus pontificale,
Et bona creduntur exteriora dari.
Tu, qui dividuum mentiris pontificatum,
Dic mihi, qua veterum tradicione probas?
Petrus: «Nugaris, non divido pontificatum,
Sed rex cesareum ius et habere sibi
Et conferre potest urbes, castella domosque,
Ut non solvatur pontificalis apex.
Sicut dat tunicam, dat equos et alia multa,
Cur castella, domos rex mihi non tribuat?»
Bardus: «Et altaris sacra sunt, et debita sacris
Non possunt rebus ullius attribui.
Scis veterem sic esse fidem legemque novellam,
Quamvis despias, sic tamen esse probas.
Haec quicumque negat, legis cadit a racione,
Et convincit eum leccio desipere».
Petrus: «Sacra quidem, sed numquid contaminatur,
Cum fuerint regum parta vel aucta manu?
Ergo negant leges et littera sacra sacratis,
Tangere, quae sacra sunt, et reparare sacris.
Sic nos decipimus, quoniam bona constabilimus,
Vos autem sapitis, qui foveam facitis».
Bardus: «Nos nulli regum concessa negamus,
Ergo nec laqueum nec foveam facimus.
Et volumus pacem, sed constat nullius esse,
Quanta patent sacris usibus atque locis.
Esto, capud sacro sacrum desudet olivo,
Nil tamen hic iuris aut rationis habet».
Petrus: «Ab antiquo regum faciente labore,
Et studio crevit pontificale bonum.
Qui cum florerent et rerum iura tenerent,
Ecclesiis summum constituere decus,
Quos penes et virtus et gratia distribuendi
Et renovandorum per loca sancta patrum».
Bardus: «Petre, fides non est in flumine verbi,
Set tamen et verbum de deitate fluit.
Sed non invenies hodie verbosa loquendo,
Reges pontificem constituisse Deo.
Sed neque praelato cuiquam sub lege priori
Rex aliquis summam contulit officii».
Petrus: «Quid legem veterem, quid sacra vetusta
Conaris tociens in medium trahere?
Non sumus in veteri, nec iam licet esse sub umbra.
Ut Deus advenit factus et ipse via.
Si tamen hos licuit ritus mutare, quid obstat,
Ut veteres usus solvere non liceat?»
Bardus: «Iam vicium facies cum Symone vestro,
Si tua facta velis assimilare Deo.
Ille tamen positam non venit solvere legem,
Tu nova contempnis, anteriora negas.
Et quia per Moysen non vis cognoscere Christum,
Hunc ipsum reprobas, qui benedixit eum».
Petrus: «Non reprobo, sed tu regalia tollis,
Quae Samuel iussus desuper instituit;
Et facis in Christum, qui solvit et ipse tributum
Et Petrum similem iussit habere vicem,
Ut rex terrenus terrenis aecclesiarum
Esset praelatus et dator et dominus».
Bardus: «Mira fides Christum solvisse tributum,
Ut faceret servam, quam vocat, aecclesiam.
Nescis misterium nec percipis hanc rationem,
Cum de pisciculo fert Petrus aera duo?
Ut videat, quicumque sapit, quia summa potestas
Non aufert minime subter habere locum».
Petrus: «Iam sentis, ergo licet inferiora
Regibus et dominis vendere sive dare.
Nec iam crimen habet rex aut quaecumque potestas,
Dum rerum curam, cui placet, attribuit.
Vel pocius cum res ipsas, castella domosque
Tradicione sacra praebet habere sacris».
Bardus: «Quae sua sunt, fateor, sine crimine donat.
Sed res ecclesiae non valet ille dare.
Si bona maioris cuiuslibet atque minoris
Largiri nulla condicione potest,
Quo pacto sacras et ei res iure negatas,
Si vim non faciat, res aliquis tribuat?»
Petrus: «Iam dixi, sacer est res ipse sacrisque
Rebus habet licitum ponere praepositum;
Quod neque divinis unquam racionibus obstat.
Temporibus vero consonat atque facit.
Hinc pax et requies, quoniam cum rege sacerdos
Convenit et solidum corpus uterque facit».
Bardus: «Si constat libertas aecclesiarum,
Et quae sunt illis libera cuncta, patet.
Nescis Ambrosium regem sprevisse superbum
Et matrem sacris abstinuisse locis,
Cum fureret, cum sacra sibi loca subdere vellet,
Moenia sacra sibi subdita iure putans?»
Petrus: «Non sentis de libertate decenter,
Sed tamen aecclesiis hanc quoque rex tribuit.
Libertas vero non est hic accipienda,
Quam sub Iherusalem nomine Paulus ait.
Sed tamen, ut sancti possint retinere quietem,
Pro summis hominum Paulus et ipse rogat».
Bardus: «Sed baculum, qui curam signat ovilem,
Tollis et in laqueum teque gregemque trahis.
Haec est libertas, ut, qui sub rege ministrant,
Qualiter introeunt, taliter exiliant,
Cum velut Herodes annales pontificatus
Ex praecio faciunt et data subripiunt».
Petrus: «De baculo frustra falsoque moveris,
Annulus ipse etiam, quid iuvat aut quid agit?
Presbiteri non sunt pastores, numquid et ipsos
Non sub episcopii nomine Paulus habet?
Non tamen accipiunt haec munera, quando sacrantur,
Quod nec in antiqua traditione fuit».
Bardus: «An ergo putas baculum rem materialem,
Et quasi materiam sic quoque posse dari?
Sic potes ergo manum cum forcipe, sive capillum
Sic oleum, sic res quaslibet his similes,
Ut iam sit regis et consignatio sacra,
Et clerum facere vel sacra signa dare».
Petrus: «Habes usum veterem maledicere gratis
Et verbis gravibus quemlibet impetere.
Sed regem lacerare tuis quasi celica laus est.
Ast ego te doceam: regia verba loqui,
Et nisi, quod mediante fide venistis, ego istum
Iam tibi non leviter». Tadus ad ista pater:
«Praedixi verbis non esse potenter agendum,
Iam, si quid superest, differat ista dies.
Turbatur populus et iam discedere querit,
Et nobis ipsis non placet iste locus.
Tempore condicto rursum coeamus in illa,
Quam Frigianus alit et fovet, aecclesia.
Forsitan expediet litem, quia vivit amatque,
Quem docuit, populum, rebus et ore sacro».
Sic habeunt, ubi tempus adest, fiducia causae
Et desiderium nulla timere sinit;
Et quamvis nuper passi convicia, adire
Non trepidant dubium de racione Petrum;.
At Petrus, admixtis conclamatoribus, illuc
Convolat et vultu se quoque dissimulat.
Praetendit pacem, mirari, quod racionem
Suffugiant clari veridicique viri,
Quod deceat populum paci conducere, litem
Tollere, nec regem spernere vel dominum.
Si parere velint, se magnificare paratum,
Nec quemquam proprio velle movere loco,
Immo diviciis et honoribus amplificare
Et consanguineis munera magna dare.
Respondent: «Cessa promittere, perdere noli,
Thesauri nostri dogmata sunt fidei.
Hoc custodimus vigilanter et amplificamus,
Et non est hominum, qui queat eripere.
At quem tu dicis regem, non esse probamus,
Ex quo persequitur sacra Deumque suum.
Sed nunc in causa non circumducimur ista,
Ipse sibi videat, qualiter expediat.
At te pontificem scimus non esse, tibique
Sicut pontifici non sumus appliciti.
Et quicumque favent, duris in sentibus haerent,
Et non sunt pecudes aut pecori similes,
Quod neque pastorem per pascua laeta secuntur,
Sed seducit eos et vorat ille lupus,
Qui te quique tuum iam portat in ore magistrum
Et mentes vestras nocte dieque vorat».
Petrus: «Item pergis fallacia multiplicare,
Falsus es, et falsus doctor uterque tuus.
Hic monasterii quasi quodam culmine lapsus,
Iuravit numquam se fore pontificem.
Hic regi solito iuratus more fefellit
Et nunc impugnat et nova sceptra facit».
Bardus: «Uterque meus pastor vel legifer ille,
Ut geminus Petri rivus ab ore fluit.
Tu, qui de tumida descendis Symonis unda,
Cum Nerone sapis et tumidum loqueris.
Fingis in alterutrum, quia nec iurasse probabis
Hunc, et discipulum penituisse vides.
Petrus: «Penituit? Ergo male forsitan egit,
Quando tulit baculum propter episcopium.
Nec magis erravit, cum solvere iura negavit,
Sicut pollicitus per sacra verba fuit.
Sed fugit, sed deseruit dominumque fidemque,
Quid vult abiectum rursus habere locum?»
Bardus: «Peccatum regi iurasse fatemur,
Et donum regis fetet in aecclesiis.
Sed munus sacrum nescimus habere reatum,
Inde redit sacra purificatus aqua,
Praecipue iussus et saepe redire coactus,
Pontificis cura vim faciente pia».
Petrus: «Pontificis quo munere, qua ratione,
Monachus et voti proditor ipse sui?
Qui cum sit scelerum capud et via sedicionum,
Conscribit similes in sua signa duces.
Subticeo sordes, quorum fetore laborat,
Qui fidei curam vel pietatis habet».
Bardus: «Habet proprium famae dispendia passus
Figmentis sacros commaculare viros.
Tu, quia te cernis aliter non posse placere,
Anselmum ledis, Gregorium laceras.
Sed patet Anselmi reverentia, Gregorianus,
Si qua Deum siciunt pectora, mulcet hodor».
Hic tamen irasci cum vellet, tota repente
Turba fremit Christo iudice versa retro.
Turba videns Petrum frustra tam multa locutum
Ad cor versa redit, quod male retro dedit;
Ac memor Anselmi Petro maledicit; habendmn
Cum Iuda memorat et vocat ad laqueum.
Insurgunt baculis, Petrum de culmine turbant,
Pulvinar multo stercore commaculant.
Exoritur clamor, tota saevitur in urbe,
Et iam se miserum clamitat omnis homo.
Iam furem, iam sacrilegum, iam perdicionis
Auctorem vulgus omne profanat eum.
Ad Christum viduae voces et brachia tollunt,
Ut miseris tandem porrigat ipse manum,
Anselmum reddat, Petrum de culmine pellat
Et fidei sanae mandet adesse diem.
Hos inter motus populi Christyque triumphos,
Victa et confusa cum duce parte mala,
Presbiteri, quos in tenebris dampnarat et antro,
Solvuntur, Christo clarificante suos.
Bardus cum Paulo pro tanti flore triumphi
Gaudent et cupiunt asperiora pati;
Certi venturam semper cum laude coronam
Et defendendos coelitus esse pios.
Petrus habit fugiens et iam terrore solutus,
Et qui cum Petro desipuere, latent.
Hanc quoque quis dubitet Anselmi de prece palmam
Nec sciat Anselmum perdere posse Petrum?
Sed quia sic opus est, ut sanctus sanctificetur,
Anselmus parcat, turba, quod egit, agat.
Petre, times, meritoque times; sed quid timor iste,
Quid tibi Luca potest aut aliquis facere?
Ergo time Christum, formida cunctipotentem,
Cuius iudicium non potes effugere.
Ludis in Anselmum, loqueris perversa; sed ille
Te subito faciet inferiora loqui.
Excutiet baculum, faciet dampnata fateri
Et de sublimi coget abire loco.
Virtus Anselmi non est passura ruinam,
Sive magisterio iam caritura suo.
Iam fugis instantem, iam te formidine caeca
Percutit et populo dat nova corda suo.
Cum vero faciet virga cum sede carere
Et longo luctu pascere cesariem,
Quid facies, cum defficies populusque reversus
Ad mentem sese ceperit inspicere
Et detestari consorcia saeva, rapinas,
Caedes et iuris vincula rupta sacri.
Et iam pontificem nemo te dicet, erisque
Obprobrium clero, ludibrium laicis.
Adde, quis esse tibi poteris, cum poplite flexo
Adstabis viduae, quam modo dilanias?
Anne tamen poteris nec cernere, ne venerari
Dicam, quam tociens in populo loqueris?
In populo mecham dicis populoque superbo
Et caeco foedam fingis et esse magam.
Si tamen haec facias conversus ab impietate,
Sic quoque magnus eris in medio aecclesiae.
Magnus erat David, sed Uriam fraude necavit,
Ast, ubi penituit, clarus ut ante fuit.
Sic non paucorum superant exempla virorum,
Qui post peccatum promeruere statum.
Sed non sic Iudas argentum reddidit, unde
Ad laqueum preceps et furibundus iit.
Sic ergo si peniteat, si tactus amore
Pacis, si sacra religionis amans
Ad Christum venias, a Christo suscipieris,
Et quasi post tumulum Lazarus alter eris.
Et quis non peccat? Quis non sibi lumina caecat?
Quis per stulticiam non gravat aecclesiam?
Sed susceptorem Christum clementer habemus,
Qui novit refugos tollere filiolos,
Qui novit prolem fugitivam non reprobare
Et solet in reditu gaudia festa dare,
Sed nec in Anselmo precordia dura dolentem
Germanum laetis vocibus excipere.
Non ita quaerentes frumentum tollere fratres
Venditus inspexit Ioseph, et ingemuit,
Non ita solatus post iurgia Beniamin ipsum,
Non ita vel patrem se lacrimando senem?
Quidquid et angelicus haec ad spectacula coetus
Laude triumphali cantat in arce poli.
Et quis non credat, quia iusto dulcius astat
Et cantu dulci plus modulatur ei.
Sed denis novies iustis praestare novemque,
Ne dubites unum, cum redit, ante reum.
Quare quis novit vel quis racione probavit?
Credamus, quoniam credimus aecclesiam.
Pastor oves habuit centum, sed defuit una,
Atque reperta facit gaudia plus aliis.
Et matrona decem dragmas habuisse refertur,
Una reperta domum cunctaque laeta facit.
Sed quid in his ovibus vel dragmis accipiendum,
Non est nunc operis istius exprimere.
Ad consolandum satis est, satis ad revocandum
Ex Christy verbo sic potuisse loqui,
Ut, cum tempus erit faciem revocare dolenter,
Et sapienter agas et bene poeniteas.
Cum reddes baculum lugens et pontificatum,
Ad Christum redeas et male facta luas.
Audisti Petrum cum Symone belligerantem,
Audisti lapsum Symona pennigerum.
Anselmus Petrum sequitur, tu Symonis arte
Quaestum multiplicas, Symonis arte rues.
I nunc et populum ventosa garrulitate
Fallito, mox etenim tu quoque falsus eris.
Et quia per precium lucratus es hanc stacionem,
Per praecium praeceps hac stacione cades.
Hoc tamen unde tibi? Iam Symone turpius erras,
Quo duce per precium sumis episcopium.
O lucri funesta fames! Si displicet error,
Hoc saltem gratis debueras facere.
Sed precio peccas, precio peccata relinquis,
Erras cum precio, per precium resipis.
Sed si revera venalis gratia non est,
Nemo per precium poenituisse potest.
Aut ergo precium ne suscipe iam rediturus,
Aut te cum precio gratia non recipit.
Hoc est peccatum, quod nescit habere lavacrum,
Sicut curari non solet ydropicus.
Ydropico non unda sitim, non arida tollent,
Et geminat morbum, qui relevare putat.
Sic et avarus homo nulla curabitur arte,
Augendo crescit et minuendo malum.
Et quid ei facies, quem nec contraria curant,
Nec de consimili munere sumit opem?
Sed Deus est, qui vivificat, cui nulla resistit
Pestis, et ydropicam siccat avariciam.
Nescis, quo traheris vel qua ratione moveris,
In laqueos eius, quem fugis, acceleras.
Cum te respiciet et ab ista sorde levabit,
Quam tristes lacrimas haec tibi causa dabit?
Saulus adhuc spirans in Christi membra minarum
Ecclesiam vastat, dilapidat Stephanum;
Penituit, commissa luit baptismate lotus,
Plangit dimissae crimina perfidiae.
Non quia de facto possit dubitare remissa,
Sed quod amet tantum semper amasse bonum.
Si cui non licuit primo sacra solvere mane,
Vel vespertino tempore sacrificet.




5180




5185




5190




5195




5200




5205




5210




5215




5220




5225




5230




5235




5240




5245




5250




5255




5260




5265




5270




5275




5280




5285




5290




5295




5300




5305




5310




5315




5320




5325




5330




5335




5340




5345




5350




5355




5360




5365




5370




5375




5380




5385




5390




5395




5400




5405




5410




5415




5420




5425




5430




5435




5440




5445




5450




5455




5460




5465




5470




5475




5480




5485




5490




5495




5500




5505




5510




5515




5520




5525




5530




5535




5540




5545




5550




5555




5560




5565




5570




5575




5580




5585




5590




5595




5600




5605




5610




5615




5620




5625




5630




5635




5640




5645




5650




5655




5660




5665




5670




5675




5680




5685




5690




5695




5700




5705




5710




5715




5720




5725




5730




5735




5740




5745




5750




5755




5760

Torna all'inizio