Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 141


filius, qui magistri erant iusticiarii. Quibus invicem super hiis
disceptantibus, visum est Richardum Molisii comitem, antequam
gaytus Petrus fugeret, Mandram quam ab eo acceperat licentia
curie tenuisse. Post illius autem discessum, cum eam teneret
occulte, neque rem, ut oportebat, ad regis notitiam referret,
non iam precario possidentem, sed invasorem rectius estimandum,
ut qui sua tantum auctoritate, non consentiente sed ignorante
curia, possideret, eumque de tota terra quam tenuerat in
misericordia regis esse tum propter id, tum propter dicta oppida
que constabat eum sua itidem auctoritate contra fidem regi debitam
occupasse. Hanc ergo sententiam, vice consensuque omnium,
Boamundus comes, ut erat vir eloquens, in presentia
regis exposuit. Tunc Richardus comes exclamavit: iniuste se gravari;
odium equitati manifeste preferri; paratum se probare quod
iniquam falsamque protulisset sententiam. Quibus verbis Boamundus
[comitem prohibuit curie respondere, dicens iniuriam
hanc non in eos qui iudicaverant, sed in caput regium principaliter
redundare. Dehinc iniunctum est ar]chiepiscopis et episcopis
qui ader[ant ut in aucto]rem tante contumelie quod equum
esset de iuris severitate decernerent. At illi, iuxta constitutiones
regum Sicilie, decreverunt Richardum comitem non solum de
terra sua, verum etiam de membris et corpore regis misericordie
subiacere, eo quod iudicium curie falsum dicere presumpsisset.
Captus igitur et militum custodie deputatus, Taurominium iussus
est perduci et ibidem in castello quod in ardua rupe positum

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio