31. AUGUST. ( ibid. )  Ecce coram Deo . Jurat itaque. 
Juratio quae a malo est, non jurantis sed incredulitatis  
ejus quae jurare cogit. Nam ita intelligitur  
Dominum prohibuisse a jurando, ut, quantum in  
ipso est, quisque non juret. Quod faciunt multi habentes  
in ore jurationem tanquam magnum aut  
suave aliquid. 
32. LANFR.  Eram autem ignotus . Ab eis non accepi, 
quia cum constet me jam praedicasse, eram  
illis ignotus facie, quia eram tantum notus auditu. 
CAP. II.—1. LANFR.  Ascendi Hierosolymam .  
Ascendit quidem, non ut disceret; imo quia putabatur  
Evangelium suum ab apostolis divisum, propter hoc  
quia non fuit cum caeteris electus, nec audierat a  
Christo. Ideo dicit se divina revelatione venisse, ut  
conferret cum eis Evangelium suum, nec amplius  
juste posset reprobari. 
2. AUGUST. ( Expos. ad Galat. , cap. 2).  Seorsum autem . 
Hoc non ideo factum est quod aliqua falsa dixerit,  
ut seorsim paucioribus vera diceret; sed aliqua  
tacuerat, quae parvuli portare non poterant.  
Perfectionem ergo illius opus erat ut scirent caeteri  
apostoli. 
3. ( Ibid. )  Videbantur . Carnalibus hominibus videntur 
esse aliquid; nam non sunt ipsi aliquid:  
etsi enim boni ministri Dei, Christus in illis est  
aliquid. 
4. ( Ibid. ).  Ne forte in vacuum . Ne forte in vacuum  
curro, aut cucurri? Quasi per interrogationem dictum  
intelligendum, ut ex eo appareret non eum  
in vacuum currere, aut cucurrisse, quia jam, attestatione  
caeterorum, nihil ab Evangelii veritate dissentire  
approbatur. 
5. AMBROS.  Ne forte in vacuum , id est, nequando  
existimarer proprium, quod iter exsequi, et caeteris  
apostolis inconveniens. 
6. LANFR.  Sed neque Titus . Voluerunt alii apostoli 
ut Titus circumcideretur propter vitandum  
scandalum quorumdam fidelium qui ex circumcisione  
crediderant; sed non permisit Apostolus eum  
circumcidi propter quosdam falsos Christianos qui 
  |  
  |