Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 850


Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum Philosophum, necessarium
idem est quod impossibile non esse; unde necessitas excludit potentiam ad
oppositum. Haec autem potentia ad oppositum excluditur triplici ratione. Primo
ex hoc quod talis potentia repugnat naturae illius rei, sicut potentia deficiendi
repugnat naturae divinae; et ideo dicimus Deum necessario aeternum: et haec
est necessitas absoluta. Secundo excluditur ex aliquo impediente; et sic est
necessitas coactionis. Tertio quia hoc cuius dicitur esse potentia, repugnat fini
intento, sicut non curari repugnat ei quod est sanari: unde dicimus, quod non
potest non curari, si debeat sanari: et haec est necessitas ex conditione finis.
Necessitas autem patiendi vel moriendi, dupliciter potest attribui Christo. Quia
potest removere potentiam non moriendi a natura humana; et sic vere ei attribuitur:
quia natura humana, quantum ad statum suae passibilitatis, in quo statu
Christus eam assumpsit, non habet potentiam non moriendi; unde in Christo
quantum ad humanam naturam fuit necessitas moriendi. Item potest removere
potentiam non moriendi a Christo ratione personae; et sic ei falso attribuitur,
quia virtus Divinitatis Christi repellere poterat omne inducens mortem vel passionem.
Erat tamen in Christo necessitas patiendi, etiam ratione personae, ex
conditione finis, scilicet si humanum genus redimendo liberare vellet; et ideo
quidam dicunt Christum habuisse necessitatem patiendi, attendentes naturam
humanam; quidam vero dicunt non habuisse talem necessitatem, nisi ex conditione
finis, attendentes personam divinam.
Sed quia mors inest Christo ratione humanae naturae, ideo sicut simpliciter
concedimus quod Christus mortuus est, ita similiter concedere possumus simpliciter
quod necessitatem moriendi habuit, non solum ex causa finali, sed etiam
necessitatem absolutam, ut moreretur, etiam si non occideretur, ut quidam
dicunt. Unde Augustinus: «Si non occisus fuisset, naturali morte dissolutus fuisset»;
et idem opus redemptionis fuisset, quod per passionem fecit: et cum hoc
necessitatem coactionis habuit quantum ad mortem violentam quam sustinuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut infra, 21 dist.; dicit Magister, hoc
Christus dixit de potestate in se manentis Divinitatis.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur: «Christus mortuus est, quia voluit»,
ly «quia» potest dicere causam: et hoc vel respectu mortis absolute, et sic referendum
est ad voluntatem Divinitatis; vel respectu mortis violenter illatae, et
sic potest referri ad voluntatem humanam, per quam voluntarie se obtulit persecutoribus.
Potest etiam dicere concomitantiam; et sic refertur etiam ad voluntatem
humanam, per quam mortem acceptavit: et hoc excludit necessitatem
moriendi, quia hoc idem accidit in Petro, et in aliis sanctis.

Torna all'inizio