QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio. Prima de existentia peccati. Secunda de causa eius.
Tertia de causa poenae.
Circa primum duo quaeruntur: 1. Utrum peccatum sit substantia vel natura aut
res quaedam; 2. Utrum omne quod est, quocumque modo sit, a Deo sit.
ARTICULUS 1
Utrum peccatum sit substantia vel natura quaedam
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum non sit substantia vel natura. Nihil enim existens in
altero sicut in subiecto, substantia est, ut per definitionem substantiae patet.
Sed peccatum, quocumque modo sumatur, in peccante est sicut in subiecto.
Ergo non est substantia vel natura.
2. Praeterea, peccatum malum quoddam est. Sed Dionysius probat,
quod malum non est neque in universali natura neque in particulari.
Ergo peccatum non est natura quaedam.
3. Praeterea, quod corrumpit naturam, non videtur esse natura. Sed peccatum
naturam corrumpit, ut supra habitum est. Ergo peccatum non est natura.
4. Praeterea, a formali principio res in speciem trahitur. Cum igitur ens dicatur
esse res vel natura, secundum quod ad aliquam speciem determinatum est, ut
Avicenna dicit in principio suae Metaphysicae, videtur quod id quod caret principio
formali, res vel natura dici non possit. Sed dicitur peccatum per privationem
formae; est enim privatio modi, speciei, et ordinis, ut Augustinus dicit.
Ergo peccatum res vel natura dici non potest.
5. Praeterea, omnis res vel natura ordinem aliquem habet in universo. Sed ex
hoc aliquid dicitur peccatum quia inordinatum est. Ergo peccatum non est res
vel natura.
SED CONTRA, quidquid est in aliquo decem praedicamentorum, est res vel natura.
Sed peccata in aliquo genere collocantur: quia habitus peccatorum in genere
qualitatis sunt, et actus peccatorum in genere actionis. Ergo peccata res vel
naturae quaedam sunt.
Praeterea, contraria in idem genus reducuntur. Sed peccatum virtuti contrariatur.
Cum igitur virtus sit in genere rei et naturae, videtur quod peccatum res
quaedam vel natura sit.
|
|