Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 65


observabant, ne forte si alicui potenti nuberet, quia haereditali imperatori nupta semel in
palatio coronata fuerat, ab ipso, cui nuberet, aliqua haereditas per ipsam in palatio proclamaretur.
/*
Michaël itaque a monasterio, in quo monachus coactus erat, habitu dejecto, ut dicebat,
profugus in Apuliam veniens, a duce imperiali honore susceptus, per omnes civitates
Apuliae, sive Calabriae, processionibus et imperialibus pompis ex edicto eiusdem ducis accuratissime
obsecundatur: et hoc quidem totum ex industria dux faciebat, non quod animum
eum in palatio restituendi haberet. Audierat nempe generum suum eunuchizatum, unde, spe
suscipiendae de filia parentis prolis, cui palatium jure haereditali competeret, amissa, ad hoc
inter se nitens tacitus agebat, ut sub nomine Michaëlis, quibusdam sibi faventibus, Graecis
facilius debellatis, cum ad palatium usque perventum foret, vi coronam cum sceptro et imperialibus
ornamentis pervadens, ipse imperator fieret. Promittens tamen se sibi auxlilium
laturum, per duos ferme et eo amplius annos honore, quo coeperat, eum secum detinuit,
donec ea, quae tanto incoeptui necessaria forent, apparabantur. Erant autem tunc etiam
quidam cum duce, qui, in palatio tempore Michaëlis imperatoris servientes, faciem eius se
novisse et hunc similem illi minime, vel in modico, assimilari dicerent, sed fraudulenter hunc
spe alicuius a duce accipiendi muneris advenisse. Porro dux, utrum ne an pro certo esset,
aequipendens, cum multus susurrus inter suos super tali negotio fieret, ab incoepto minime
detrahebatur; sed potius quod coeperat exequens, cum ipse non esse hunc dubitaret, nil de
hac re dubitare asserebat; et hoc ex industria quidem laudans suos faciebat, ne ab ipsis ab
incoepto dehortaretur.
XIV. - Talia disponens, tacita sed mente reponens,
Sumptibus insudat, quo Byzantium sibi ludat.
Undique terrarum quaerit spem materiarum:
Nulla remittuntur, nec rustica despiciuntur.
Sed prodesse querunt, quae jam despecta fuerunt.
Ligni caesores mandantur in arte priores:
Undique terrarum conducitur ars tabularum.
Robora caesa cadunt; resecantur; sectaque radunt
Artifices ligni. Ferrum faber applicat igni.
Anchora conflatur, clavorum forma paratur.
Compago navis texitur superaddita clavis.
Obducunt imas alii lanugine rimas,
Atque picem liquidam properant superaddere quidam.
Vela sinunt isti, studium dant funibus isti.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio