Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

648


quantum ad legem venditionis et emptionis. De lege namque venditionis est
quod nullus vendat alienum, set potest vendere suum proprium; set contra
hanc legem facit usurarius primo quidem quia vendit proximo illud quod est
sibi proximoque commune, scilicet tempus. Tempus enim non est nisi
unum, ut probat philosophus, de quo tantam partem dedit Deus pauperrimo
quantam ditissimo. Et quia tempus vendidit, quod tamen non potuit,
iustum est ut re vendita careat, precipue quia redimere noluit pretium
restituendo, cum tamen dicatur Eph. V << Redimentes tempus, quoniam
dies mali sunt >> . Iuxta illud Ez. VII << Qui vendidit ad id quod vendidit
non revertetur >> . Et ideo usurario iusto iudicio dei vel deficit tempus ad vivendum,
iuxta illud Ps. << Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt
dies suos >> ; vel ad usuras restituendas, iuxta illud Eccli. XXIX << In die
redditionis postulabit tempus >> et iterum << causabitur tempus et dicet verba
tedii >> et cetera; vel ad lucem et requiem eternam habendum, quia scilicet
vendidit lucem diei et requiem noctis, unde frustra cantatur pro eo missa de
requiem. Secundo est contra legem venditionis, quia vendidit proximo illud
quod est proprium proximi, vel vendit eandem rem bis vel vendit quod non
est. Usura enim dicitur ab usu eris idest pecunie eo scilicet quod pro usu pecunie
quoddam pretium accipitur, quasi ipse usus pecunie vendatur, quasi
aliud sit pecunia et aliud usus pecunie, quod non est verum.
Sunt enim quedam res quarum usus est consumptio substantie ipsarum,
sicut proprius usus tritici aut panis est ut comedatur et proprius usus vini est
ut bibatur in quo scilicet usu substantia ipsorum consumitur. Ita etiam et
proprius usus pecunie est ut expendatur pro commutatione aliarum rerum.
Est enim inventa ab hominibus commutationis gratia, ut philosophus dicit
in V Ethic. et in I Politic. Sunt autem alie res quarum usus non est
consumptio substantie ipsarum, sicut usus domus est inhabitatio. Non est
autem de ratione inhabitationis quod domus diruatur et consumatur, set
potest inhabitando meliorari et etiam deteriorari, set hoc est per accidens.
Et idem dicendum est de equo et veste et libro et aliis huiusmodi, quia igitur
huiusmodi res per se loquendo non consummuntur per usum, ideo seorsum
potest concedi vel vendi res ipsa et usus vel simul utrumque. Potest
enim aliquis vendere domum retinendo sibi usum domus ad tempus, et similiter
potest aliquis vendere usum domus retinendo sibi proprietatem et
dominium domus. Set in illis rebus quarum usus est earum consumptio non
est alius usus rei quam ipsa res, unde cuicunque conceditur usus talium
rerum, conceditur ipsarum dominium et econtra. Cum igitur aliquis pecuniam
mutuat sub hoc acto quod restituatur sibi pecunia integra et ulterius
pro usu pecunie vult certum pretium habere, manifestum est quod vendit
seorsum usum pecunie et ipsam pecunie substantiam. Unde cum non

Torna all'inizio