Corradino exiret obviam sic armatus, senator
praedictus non sine praemeditata astutia ordinarat.
Intendebat enim per populum ipsum militiam
Urbis, quantam in Urbe posset ostendere,
quodque universaliter daret credere quod Romanos
omnes promptos et paratos fidelibus et devotis
animis habere senator ipse poterat contra
regem, ac per hujusmodi ostentamenta pomposa
et fallacia Romanorum praedictorum dicto
Corradino patefaceret voluntatem. Nihilominus
tamen tripudiantium militum agmina vestium
pretiosarum diversorumque colorum desuper arma
varius habitus distinguebat. Quodque magnum
est et auditu mirabile, mulierum choreae
ludentium intra Urbem in cymbalis et tympanis,
lituis, et violis, et in omni musicorum genere,
concinunt. Volentesque suarum pretiosarum rerum
abundantiam, quam plerumque sequitur voluptas,
ostendere, de domo in domum in oppositum
consistentem jactatis, ad modum arcus, aut
pontis, chordis et funibus, vias medias desuper,
non lauro vel ramis arboreis, sed caris vestibus
et pellibus variis velaverunt, suspensis ad chordas
strophaeis, flectis, dextrocheriis, periscelidibus,
arbitris, grammatis, armillis, frisiis et diversorum
ac pretiosorum annulorum appensione,
diadematum etiam et fibularum seu monilium,
in quibus gemmae fulgentissimae relucebant, bursis
sericis, cultris tectis de piancavo samito, bisso,
et purpura, cortinis, tovaliis, et linteaminibus
contextis aureo siricoque per totum, junctis
velis et palliis deauratis, quae doctus opifex
citra et ultra mare de diversa et operosa materia
caraque texuerat. His igitur ornamentis omnes
fere Urbis viae, per quas Corradinus erat vadens
ad Capitolium transiturus, taliter adornantur.
Nec fuit aliqua illius pompositatis et
gloriae comparatio, quando Romam regem Karolum
venientem universaliter exceperunt. Nunc
enim altera partium ejecta erat ab Urbe. Propter
quod ab hiis, qui remanserant, quicquid factum
est solemnitatis et laetitiae die ista, et cordis affectu,
et ex animi liberalitate, seu mera voluntate,
processit.
Cap. VII
Romam Corradinus ingressus, contra Gallos concilium
convocat. Sed suorum plerique per proditionem
ipsum necare moliuntur.
Ecce jam Corradinus in pratis ecclesiae.
Ecce venalis gens Urbis, plebs gebellinica, non
sine impressione fastuosa et astuoso compulsu,
ad lora dextrarii Corradini festinat, et quilibet
in hoc, ut major appareat, nitens alium praevenire,
eundem Corradino e vestigio pedes
dextrare fatiscitur, et eum intra terram conducere
satagit, sperans laudis plus aliquid promereri.
Ingressus est itaque cum suis pompatice caveam
civitatem, quae, frequenter libertatis antiquae
pudicitiam violando, actu meretricali verisimiliter
prostrans adulterandam cuilibet venienti
|
|