assignare conati sunt"  . Tullius eciam, in primo 				  c.74v.b  
de Questio. Tus., videtur negare Infernum inferiorem 
esse, dicens quecumque de eo scripta sunt, poetarum 
et pictorum portenta esse. Quin eciam Picta- 
goras, negans Inferos, dicebat animas in varia labi 
corpora, prout scripsi in li.  de Anima c. LIII. Seneca 
eciam, in li. de Consola. ad Marciam pro morte filii: 
"  Cogita defunctum nullis malis affici, prout recitat 
illa fabula que Inferos nobis facit esse terribiles. 
Et credas mortuis nullas tenebras inminere nec carcerem, 
nec flumina igne flagrancia, nec oblivionis 
amnem, nec tribunalia nec penosos reos, verum in 
libertate tam laxa: luxerunt ista poete et nos vane 
agitavere terroribus"  . Pretereo Iuvenalem pluresque 			  c.75ra  
alios infideles, / quia longa essent et infructuosa dispendia 
si transcriberem quecumque a poetis et phylosophis 
dicta sunt, affirmantibus nil aliud Infernum 
esse quam que homines paciuntur in hac vita. Nec 
est dubium quod infinitis suppliciis habundat humana 
vita, que semper est anxia, ne quid sibi adversi
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |