Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 134


christianorum a sacramento iudeorum, in sermone de mysteriis
ad neophitos sic ait: Considera nunc utrum prestantior
sit panis angelorum an caro Christi que utique corpus est uite.
Manna illud e celo, hoc supra celum. Illud celi, hoc domini celorum.
Illud corruptioni obnoxium si in alterum diem seruaretur,
hoc alienum ab omni
[431] corruptione. Quod quicumque religiose
gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra
fluxit, tibi sanguis e Christo. Illos ad horam satiauit aqua, te
sanguis diluit in eternum. Iudeus bibit et sitit, tu cum biberis sitire
non poteris. Et illud in umbra, hoc in ueritate. Si illud quod
miraris umbra est quantum istud cuius et umbram miraris?

Et paulo post: Cognouisti prestantiora. Potior est lux quam umbra,
ueritas quam figura, corpus auctoris, quam manna de celo.
Forte dicas: Aliud uideo quomodo tu michi asseris quod Christi
corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus.
Quantis igitur utimur exemplis probemus non hoc esse quod natura
formauit, sed quod benedictio consecrauit, maioremque uim
esse benedictionis quam nature, quia benedictione etiam natura
ipsa mutatur. Virgam tenebat Moyses, proiecit eam et facta est
serpens. Rursus prendit caudam serpentis et in uirge naturam
reuertit. Vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam
et serpentis et uirge. Currebant Egypti flumina puro aquarum
meatu. Subito de fontium uenis sanguis cepit erumpere.
Non erat potus in fluuiis. Rursus ad prophete uoces cruor cessauit
fluminum, aquarum natura remeauit
. His et aliis huiusmodi
miraculis que ineffabili diuinitatis operatione fiunt enarratis,
post aliqua subiungit: Aduertimus igitur maioris esse gratiam
quam naturam, et adhuc tamen prophetice benedictionis

Torna all'inizio