Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 19

Tomus II


etiam maxima pars viventium, continuis lachrymis
ingemiscit, et doloris gladius multorum
animos perforavit. Nec immerito, cum
ipse dominus legifer et supremus descriptis
juris apicibus sensus reformaret informes,
et adhuc viventes viventia ejus opera non desinunt
informare. Qui licet ut homo desierit,
non tamen desiit ut magister, quia
mortuus ipse docet, quantumcunque sit appellatio
mortis difficilis, violenta, et necessaria
[difficilis, quia non est ibi solutio violenta,
quia resistentia nulla: necessaria,]
quia ex modo necessitatis omnem superat syllogismum,
exceptiones non recipit, dilationes
aliquas non admittit. Verum quia mirabilis
est ista regula mortalium, quae nunquam fallitur,
sed omnes fallit, fallentia videlicet veridica,
quae in credentia non habetur. Ipsa quidam
est nequitiae nebula, tristitiae genitrix,
diffusio lachrymarum, universae carnis exterminium,
et singularium destructiva. Ideoque
viri prudentes in doctore mortuo prudenti addiscite,
quicquid possit, et quantum fortior
exterminantis angeli: et diligenter attendite,
quod legum facundia vel aliquarum
scientiarum doctrina, mortis imperio non
resistit.

Torna all'inizio