maioris sunt nobilitatis quam ego inuident me propterea
quod sum super eos exaltatus et constitutus. Ideo si aliquod
feratur ei per aliquem propria lingua vel alterius per quod
me intendit reum facere, quod non acceleret me condempnare,
donec super me decies inquirat(ur). Deinde vero fiat de
me voluntas tua! Et quando hoc mihi in fide promiseris et
de te tutus ero, iuuabo te toto meo posse nec te in aliquo
defraudabo. Cui respondit leo dicens: Volo vt tibi hec a me
seruentur. Et ordinauit ipsum leo super omnibus bonis suis et
exaltauit eius statum super alijs dominis et socijs eius, recipiens
ab eo consilium et sapientiam, ita vt ipsum pre alijs
principibus sue curie diligebat. Et quantocunque ab eo consilium
quereret, tanto magis ad sui dilectionem pretendebat.
Et factum est hoc valde molestum omnibus viris regis
extraneis et eius notis ac familiaribus, et invidentes ei ceperunt
super hoc odire ipsum, donec inter eos habito consilio
deliberauerunt animum regis subuertere contra ipsum, vt
eum dolo perderent.
Et factum est; cum deliberassent dolose hoc facere, euntes
die quadam ad domum regis, inuenerunt ibi carnes pro cibo
regis paratas quas sibi rex in specialem cibum elegerat, et eas
furtiue capientes miserunt ad domum vulpis, in oc[c]ulto ibidem
reponentes his vulpe inscia. Altera vero die leo mandauit
sibi dari cibum, et cum familiares quererent et non
inuenirent, motus est leo ad iram. Et videntes socii et familiares
regis, qui consilium acceperunt perdere vulpem, cum
abesset tunc vulpis, et non desinit leo pro carnibus inuestigare,
ceperunt respicere se inuicem. Et prorumpens verbum,
vnus illorum, quasi tota simplicitate sui cordis, ait: Tenemur
nanque regi annunciare quod et nobis fuit annunciatum
|
|