3. Quomodo potest incipere narracio
Narracio incipit aliquando simpliciter a se et terminat a se, ut hic:
Noveritis tenore presencium quod talis civitatis exercitus die tali contra
tales est firmiter accessurus. Cuius rei causa, etc. Aliquando non
incipit a se, sed habet exordium pro principio sui; terminat tamen in
se, ut hic: Vestra paterna sollicitudo s filialis condicionis ambigua dubietatibus
non gravetur innumeris. Noscat cedule presentis tenore me
per Dei graciam die tali attetigisse corporea sospitate Bononiam. Aliquando
incipit a se et non terminat oracionem in se, sed in peticionem,
ut hic: Cum persolvendo precium cuiusdam possessionis quam emi
indigeam tanta quantitate pecunie, ut michi de tot libris grossorum
subvenire dignemini ecce precor.
4. De signis narracionum
Possunt autem narraciones inchoari multipliciter per hec signa:
Hinc est; inde est; igitur; itaque; ergo; sane; nimirum, siquidem; ideo;
idcirco; perinde; quare; nam; namque; cum; quoniam; quia; sicut; ut;
uti; velut; veluti; certe; quidem; quippe; ceterum; propterea; verum;
nempe; et hiis similia.
5. De verbis pertinentibus ad narraciones
Verba pertinencia ad narrandom sunt ista: Denuncio; significo;
elucido: declaro; manifesto; delucido; aperio; patefacio; narro; indico;
describo; intimo; insinuo; notifico; et similia.
6. Racio quedam circa dicenda
Quia per solas narraciones non habetur plene uniuscuiusque materie
intellectus, eo quod esset medium a suis extremis truncatum, ideo
gracia maioris et melioris intelligencie ipsarum, et ut multiplicacione
dictaminum uniuscuiusque legentis anima uberius informetur, totum
corpus epistole ut plurimum, salutacionibus dumtaxat acceptis, apponam,
et aggregacione exordiorum, peticionum et conclusionum narraciones
ipse tunc plenius demonstrent et indicent suam efficaciam et
virtutem.
|
|