Circa finem autem uite sue secularibus negotiis aliquantulum postpositis et ommissis,
Iudeos et Sarracenos ad fidem Christi conuertere modis omnibus laborabat, et conuersis
dona plurima et necessaria conferebat. Ecclesiam etiam sancti Nicolai de Messana cum
maiori parte suorum sumptuum edificari iussit, licet suo tempore non potuerit consumari.
Hic etiam ad memoriam nominis sui in Salerno tabulam argenteam suis expensis factam,
ante altare beati Mathei fecit apponi, et quotiens Salernum a Sicilia ueniebat, de more Salernitane
ecclesie unum uel duo pallia offerebat. Sed quia negatum est summis stare diu,
totius regni sui peccatis exigentibus, gloriosissimus rex Rogerius post tot uictorias et triumphos
apud Panormum febre mortuus est, et sepultus in archiepiscopatu eiusdem ciuitatis,
anno uite sue quinquagesimo octauo, mensibus duobus, diebus quinque, vicesimo septimo
die mends Februarii, anno regni sui vicesimo IIII, anno Dominice incarnationis MCLII,
Indic. Ia. Fuit autem rex Rogerius statura grandis, corpulentus, facie leonina, uoce subrauca,
|
|