Quale decus terrae soliti gestare magistri. 
Aduenit et domini pastor praepostus ouili 
Officio laetus, quamuis resonaret utrinque 
Clamor: "Ades presul, totiens quid gaudia differs 
Innumeris optata modis? per uincla magistri 
Te petimus, depone moras et suffice uotis!" 
Talibus arae adeunt gestis absida sacratae 
Lumina terrarum. Modicum post en diadema 
Caesar habet capiti gemmis auroque leuatum, 
Vnguine nectarei simul est respersus oliui; 
Caelicolis qui mos olim succreuit Hebraeis 
Lege sacra solitis reges atque ungere uates, 
Venturus quod Christus erat dux atque sacerdos, 
Omnia quem propter caelo reparentur et aruo. 
Iam sacrae resonant aedes fremituque resultant 
Clamantis populi: "Valeat tuus, aurea, princeps, 
Roma, diu imperiumque graui sub pondere pressum 
Erigat et supera sternat uirtute rebelles!" 
Perstrepuere nimis; sed facta silentia tandem. 
Lectitat augusti concessos munere pagos 
Praesulis obsequio gradibus stans lector in altis, 
Caesare quo norint omnes data munera, predo 
Vlterius paueat sacras sibi sumere terras. 
Dona tulit perpulchra pius hec denique templo: 
Baltea lata ducum, gestamina cara parentum, 
Gemmis ac rutilo nimium preciosa metallo 
Ac uestes etiam signis auroque rigentes, 
Distinctum uariis simul ac diadema figuris. 
Quid referam, quantis replerit moenia donis? 
Nonne maris paucas uideor contingere guttas,
  |  
  
170 
  
  
  
  
175 
  
  
  
  
180 
  
  
  
  
185 
  
  
  
  
190 
  
  
  
  
195 
  
  
 
  |