Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 54


V
Vidua esse dicitur omnis virtus, quam patientia
non confirmat.
Verus amicus nil carius reputat quam si amico
faciat quod affectat.
Venena non dantur nisi melle circumlita et vitia
non decipiunt misi sub specie sanitatis umbraque
virtutum.
X
Xenodochio peregrinantium potest gimnasium scolarium
simulari.
Xerolopho est durior qui multo tempore nil adiscit.
Xpistiane religioni contrarium cernitur, quod alienis
incommodis quis ditetur.
Y
Ysagoge primarie sunt in, qualibet facultate.
Ysophago mentis cibum doctrine fertur in stomachum
rationis.
Z
Zonam regie dignitatis consequitur, qui proficit
in doctrina.

Torna all'inizio