| imperator debebat intrare, et ad illam nulla erat custodia
 quamvis esset aperta, quia per illam nullus audebat ingredi vel
 exire; per aliam omnes qui admittebantur intrabant, et ad illam
 erant custodes cum gladiis, arcubus et sagittis; et si aliquis appropinquabat
 tentorio ultra terminos qui positi erant, si capiebatur
 verberabatur, si fugiebat sagittabatur, tamen sine ferro erat sagitta.
 Equi erant longe quantum bis, ut credimus, poterat sagittare. Duces
 undique cum pluribus ex hominibus suis ibant armati, sed
 nulli, nisi essent decem, usque ad equos poterant ire, immo graviter
 percutiebantur qui ambulare aliter attemptabant. Et multi
 erant qui in frenis pectoralibus, sellis et postellis, iudicio nostro,
 auri circa viginti marchas habebant. Et sic duces infra tentorium
 colloquebantur et, ut credimus, de electione tractabant. Alius
 autem universus populus longe extra tabulatum erat predictum.
 Et ita fere usque ad meridiem morabantur, et tunc incipiebant lac
 bibere iumentinum, et usque ad vesperas tantum bibebant, quod
 mirabile visu erat. Nos autem vocaverunt interius et dederunt
 nobis cervisiam, quia lac iumentinum minime habebamus; et hoc
 fecerunt nobis pro magno honore. Sed tantum compellebant
 nos ad bibendum, quod sustinere propter dissuetudinem nullo
 modo poteramus; unde ostendimus eis quod nos gravabat, et ideo
 nos compellere dimiserunt.
 | 
 |