Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 163


solum cognitum. Ergo distinctio facienda est ex parte pueri et ex parte
cognitionis et ex parte nature integre vel corrupte.
16. Sexto decimo sic. Secundum iura primo diligendus est Deus,
secundo parentes, tertio patria. Ergo se plus quam patriam debet quis
diligere.
Et dicendum quod iura loqui intelliguntur secundum quod homo
diligens consideratur ut quoddam totum per se subsistens et non ut pars
patrie. Sic enim tota patria computatur pro proximo. Inter proximos autem
magis coniunctus magis diligendus est.
17. Septimo decimo sic. Christus, cuius natura erat sine omni vitio,
voluntate naturali plus dilexit se quam totum genus humanum, iuxta illud
Mt . 26[,39] «Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; non tamen
sicut ego volo sed sicut tu vis».
Et dicendum quod in Christo non fuit nisi una voluntas rationis que
et naturalis est, quia ratio fuit quedam naturalis potentia anime eius.
Tamen interdum agens voluntarium dividitur contra agens naturale in
quantum natura est determinata ad unum, non autem voluntas. Unde et
voluntas distinguitur in actu suo quia potest accipi ut natura, et sic fertur
in aliquid absolute, et sic Christus nolebat mortem quia omnis mors est
contra naturam; et potest accipi ut voluntas, et sic fertur in aliquid in
ordine ad aliud, et sic Christus volebat mortem pro salute generis humani,
iuxta illud Ysa . 53[,7] «Oblatus est quia ipse voluit». Prima est voluntas
incompleta et secundum quid, secunda est completa et simpliciter.
18. Octavo decimo sic. Ordine caritatis plus debeo amare caritatem
in me quam in toto alio mundo, et similiter beatitudinem.
Et dicendum quod hic facienda est duplex distinctio: una ex parte
subiecti idest diligentis, et alia ex parte principalis obiecti idest Dei.
Prima est quia potest considerari ut quoddam totum vel sicut pars multitudinis
civitatis ecclesiastice militantis vel triumphantis. Primo modo
procedit argumentum quia tota alia multitudo creaturarum consideratur
ut quidam proximus. Secundo modo non procedit, quia sicut pars in
quantum huiusmodi non habet esse nisi a toto ita non potest habere nec
caritatem nec beatitudinem nec omnia alia que presupponunt necessarie
ipsum esse. Et per istum modum potest exponi quod dixit Moyses Exo .
23 et Apostolus Rom . 9, ut dictum est supra. Unde Eph . 2[,19] «Iam
non estis hospites et advene sed estis cives sanctorum et domestici Dei»,
Glosa : «Interroget se unusquisque quid amet et inveniet unde civis sit».
Secundum ordinem igitur caritatis est ut quis preamet Deum; secundo
civitatem Dei tam militantem quam triumphantem, iuxta illud Ps . «Gloriosa

Torna all'inizio