Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 133


atque opinionem tue secte compendiose exponamus, expositas
paucis auctoritatibus breuibusque rationibus unam probemus
alteram improbemus. Plurima enim ac prolixa uel testimonia
scripturarum uel firmamenta disputationum epistolaris
breuitas inseri non permittit, nec ratio aut necessitas ulla exposcit.
Nam qui fideles sunt, seu deprauati prauitati sue defendende
pertinaciter non insistunt, sed potius intellectis auctoritatibus
auditisque rationibus ad uiam ueritatis humiliter reuerti
concupiscunt; pauca eis et a paucis sufficere possunt. Qui uero
contentionibus deseruire atque in sua infidelitate persistere
decreuerunt, nec si plura apponerentur, possent pluribus esse
contenti. Credimus igitur terrenas substantias que in mensa dominica
per sacerdotale ministerium diuinitus sanctificantur,
ineffabiliter, incomprehensibiliter, mirabiliter operante superna
potentia, conuerti in essentiam dominici corporis, reseruatis
ipsarum rerum speciebus et quibusdam aliis qualitatibus ne
percipientes cruda et cruenta horrerent, et ut credentes fidei
premia ampliora perciperent, ipso tamen dominico corpore existente
in celestibus ad dexteram patris inmortali, inuiolato, integro,
incontaminato, illeso, ut uere dici possit et ipsum corpus
quod de uirgine sumptum est nos sumere, et tamen non ipsum.
Ipsum quidem quantum ad essentiam uereque nature proprietatem
atque uirtutem, non ipsum autem si spectes panis uinique
speciem, ceteraque superius comprehensa. Hanc fidem tenuit
a priscis temporibus et nunc tenet ecclesia que per totum
diffusa orbem catholica nominatur. Vnde sicut superius dictum
est dominus in euangelio: Accipite et manducate, hoc est corpus
meum quod pro uobis tradetur
et: Hic est calix sanguinis mei
misterium fidei qui pro uobis et pro multis effundetur in remissionem
peccatorum
. Beatus Ambrosius discernens sacramentum

Torna all'inizio