cogit. Unde et usque ad undecim aevo brevi subjugata sibi alligat, quorum ista sunt nomina:
Platanum, Missar, Guastaliella, Sutera, Raselbifar, Mocluse, Naru, Calatenixet,
quod, nostra lingua interpretatum, resolvitur Castrum foeminarum, Licata, Remunisse.
VI. - Comes itaque, sibi omnia prospere cedere Dei miseratione cognoscens, adjicit
Castrum-Johannis sibi aut oppressione aut certe astu, aliqua composita confoederatione, sibi
applicare. Unde et quodam diluculo cum centum militibus versus Castrum-Johannis properans,
Chamutum, foedere interposito, sibi locutum invitat. Quem diversis verborum circuitionibus
attentans, deditione castri et conversione ad Christi baptismatis regenerationem
pulsat. Porro ille, cognoscens, experimento de aliis sumpto, comitem ad quodcumque intenderet,
fortuna favente, nihil frustra niti, aliquantulum etiam de conversione ad fidem tacito
sub pectore inspiratus, clam suos agit, ut, statuto termino, comes, cum suo exercitu ante
castrum veniens, ipsum cum omni suppellectili sua ad se transfugientem suscipiat. Timebat
enim, ne si in propatulo fieret, quod castrum reddere vel ad fidem catholicam transire niteretur,
a suismet perimeretur.
Comes tali promissione laetus, apud Agrigentum redit: statuto termino, silenter exercitu
conflato, haud procul a Castro-Johannis, loco inter se praenotato, insidiis occultatur. Chamut,
omnibus suis mulibus et equibus superpositis, quasi aliquorsum processurus, urbe digreditur,
ex industria super insidias nostrorum incidit, a nostris excipitur.
Comperto, Castrum-Johannis a nostris oppugnatur. Porro cives, tali facto viribus exhausti,
terrentur: pro re atque tempore consilium captant. Foedere composito, comiti reconciliantur,
castrum deditioni adjicitur. Comes, castrum adeptus, laetus efficitur; nostrae genti ad tuendum
fortiores turres consignantur.
Chamut, cum uxore et liberis, christianus efficitur, hoc solo conventioni interposito, quod
uxor sua, quae sibi quadam consanguinitatis linea conjungebatur, in posterum sibi non interdicetur.
Chamut autem, inter suos ulterius commorari vel differens vel diffidens, ne comiti,
quasi aliquam fallaciam miscens, suspectus fieret, vel minus crederetur, apud Calabriam,
in provincia Melitana a comite terram suis usibus sufficientem expetit. Quod comes sibi
libenter annuens, illuc secessit. Sicque postea, longo tempore vivens, ab omni fraude versus
nostram gentem sese irreprehensibilem deinceps exhibuit.
VII. - Comes, videns ob propitiationem Dei totam Siciliam, excepta Butera et Noto,
suae ditioni subeundo cessisse, ne ingratus tanti beneficii sibi a Deo collati existeret, coepit
Deo devotus existere: justa judicia amare, justitiam exequi, veritatem amplecti, ecclesias
frequentare cum devotione, sacris hymnis adstare, decimationes omnium redditum suorum
sacris ecclesiis attribuere, viduarum et orphanorum, sed et moerentium cum ratione consolator.
|
1
5
10
15
20
25
30
|