SED CONTRA, non contingit esse peccatum nisi illud cuius principium est in nobis.
Sed passionum principium non est in nobis. Ergo passiones non sunt peccata.
Praeterea, secundum peccata aliquis vituperatur. Sed secundum passiones
neque laudamur neque vituperamur, ut in 2 Ethic. dicitur: non enim vituperatur
qui simpliciter irascitur, sed qui aliter quam debet. Ergo passio non
potest esse peccatum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum homo non inquinetur per peccatum, nisi per
illud quod ab homine est, ut Matth. 15, 18, dicitur: «Quae procedunt de homine,
haec sunt quae coinquinant hominem» non potest esse quod passio, inquantum
passio, peccatum sit; quia passio non est a patiente inquantum huiusmodi,
sed in patiente ab alio inducitur. Sed tantum per accidens contingit passionem
esse peccatum, secundum quod operatio voluntatis, per quam principium
nostrorum actuum sumus, aliquo modo ad passionem se habet.
Sed ad diversas passiones diversimode se habet. Sunt enim quaedam passiones
quae sunt passiones tantum, sicut praecipue patet in passionibus corporalibus,
quae ab exteriori infliguntur, ut sectio, et adustio; vel ab aliquo etiam principio
interius agente, etiam naturali, ut febris, vel aliquid huiusmodi; et ad has passiones
se habet voluntas sicut causans eas, sicut est in passionibus sponte assumptis,
vel sustinens eas libenter propter aliquem finem; et sic contingit in his passionibus
meritum, si sint decentes; et demeritum, si sint indecentes. Quaedam
autem passiones sunt quae non sunt purae passiones, sed sunt simul et passiones
et operationes quaedam, sicut patet in passionibus quae dicuntur operationes
animae: sentire enim, ut vult Philosophus in 2 De anima, pati quoddam
est; sed hoc verum est, inquantum sentire perficitur per hoc quod visus a
sensibili movetur, recipiendo speciem eius qua informatur, et operationem propriam
exercet; et ita est in omnibus potentiis passivis, quales sunt omnes potentiae
sensitivae partis, et etiam intellectivae, praeter intellectum agentem, et praeter
virtutes motivas organis affixas; unde et intelligere quoddam pati est, et velle,
et appetere; propter quod ira, et huiusmodi, passiones animae dicuntur, quamvis
in his magis vel minus proprie nomen passionis sumatur, secundum quod plus et
minus acceditur ad transmutationem corporalem; quae quidem consequens est in
ira et invidia, et huiusmodi; vel etiam secundum materiales qualitates, ut calidum
et frigidum, et huiusmodi. In sensu autem est secundum species in organo
materiali spiritualiter et non materialiter receptas; sed in intellectu secundum
receptionem pure spiritualem; et ideo illae passiones quae plus de ratione passionis
habent, minus sunt in potestate nostra; et propter hoc specialius passiones
dicuntur. In omnibus tamen his non est peccatum, nisi secundum quod voluntas
aliquo modo circa eas se habet imperando, inquantum sunt operationes quaedam;
vel etiam acceptando, secundum quod sunt passiones.
|
|