Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 584


Romanę volenti iniuriam inferre contradiceret patricius. Et
quoniam electio papę fiebat in criptis propter metum paganorum,
precepit, ut deinceps celebraretur sollempniter in
conventu populorum. Taliter quidem, ut, si esset imperator
eo loci, quo per unum vel duos menses valuisset Romana legatio
ad eum attingere, datis induciis interroganda foret per legatum
eius clementia, utrum placuisset sibi interesse corporali
presentia. Si vero moras ageret cęsar in longinquis partibus
orbis, cis mare vel extra, sedente patricio in sua horchestra
vice imperatoris a clero, senatu et populo fiat secundum deum
coniventia huiusmodi electionis. Consecrari denique nullatenus
presumatur, donec per se aut per suam epistolam imperialis
consensus adhibeatur. Quod a nullo violatum legimus,
preter de Pelagio, qui suam non ausus est ad cesarem dirigere
legationem propter Longobardorum circa Romam frequentissimam
discursionem. Cognoscens autem cęsar veritatem rei
per patricium non grave accepit, quod non erat dolo comissum.
Preterea non ignotum credimus episcopis et sapientibus
clericis, qualiter beatus Gregorius est inthronizatus operante
Germano patricio volente atque iubente imperatore
Mauricio. Usque quo vero hoc perduravit, cui est cura cognoscere,
librum pontificalem dignetur revolvere. Illic inveniet,
qualiter exarsit contra eos imperialis censura, qui ausi
sunt infringere sacrę constitutionis intemeranda iura. Nam

Torna all'inizio