Christus diversis diversa dedit, ut perfecte quisquis  
exerceri possit in opus ministerii quod accepit. Si  
enim unus accepisset omnia, non perfecte posset  
vacare ad singula. Quid autem sit opus ministerii  
sanctorum, quibus spirituales gratiae a Christo collatae  
sunt, subjungit dicens:  In aedificationem corporis  
 Christi , ad hoc enim spiritualia charismata dantur  
illis, ut corpus Christi, vel Ecclesiam  
aedificent. 
15.  Donec occurramus . Ordo: donec nos omnes,  
in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei in hoc  
saeculo subsistentes, occurramus in virum perfectum, 
diem judicii significat, quomodo [ f ., quo] omnes  
qui nunc habemus unam fidem et unam agnitionem  
Filii Dei, sic ex diversis partibus mundi occurremus  
invicem, ut unusquisque sit vir perfectus, habens  
eam aetatem qua Christus de hoc saeculo transiit et  
resurrexit, hoc est quod dicit in mensuram aetatis  
plenitudinis Christi, id est, in qua aetate Christus  
plenitudinem annorum et corporis habuit. Potest  
intelligi occursuros nos in virum perfectum, ut omnes  
simus unus vir perfectus, id est una Ecclesia,  
cui nihil desit et cui nihil sit postea addendum 
16. AUGUST. (lib. XXII  De civit. Dei ., c. 15, tom.  
V.)  In virum perfectum . Sic accipiamus dictum, ut  
nec infra, nec ultra juvenilem formam resurgant  
corpora mortuorum, sed in ejus aetate et robore,  
usque ad quam Christum pervenisse cognovimus. 
17. ( Ibid ., ante.)  In mensuram . De mensura aetatis  
plenitudinis Christi, aut propter illud intelligamus  
dictum esse; id est, ut illi capiti in populis Christianis  
antecedente omnium perfectione membrorum,  
aetatis ejus mensura compleatur; aut hoc de resurrectione  
corporum dictum est. 
18. LANFR.  In mensuram aetatis plenitudinis  
 Christi , id est, in aetate qua Christus plenitudinem 
annorum et corporis habens in terra de hoc saeculo  
transiit. 
19. AMBROS.  Ex quo totum . Ex Christo quasi ex  
capite copulatur corpus Ecclesiae, secundum quod 
  |  
  |