autem collecto ex diversis partibus agmine conflixit eisdem
cum civibus in campo Carbonarie. Ubi facta est plurima
cedes utrimque, a quo bello egre divertit hac etiam vice.
In civitate autem quidam vernula audita domini sui nece
accurrens patrem presulis lecto iacentem cultro transfixit.
Post hec et alia multa inspirante deo et interveniente consultu
sapientum partis utriusque nova pax vetera dissolvit
odia. Archiepiscopus enim memor pastoralis diligentie,
populus vero recordatus ovilis obedientie, donantes preterita
federati sunt pace perpetua. Preterea sentiens se presul
dispersis facultatibus offendisse ecclesiam, ut clerum leniret
ac populum, sancti martyris Celsi fundavit monasterium
multisque ditavit opibus, ubi completo dierum
|
|