Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 36

Liber I


Inductio igitur est oratio quae per similitudines particulares, non dubias, rei dubiae sive illa particularis sive universalis sit, assensionem elicit. Eam plerunque Cicero per interrogationes facit, ut plurimis, de quibus nulla dubitatio esse possit, similibus collectis rebus hisque omnibus nobis per interrogationem concessis, de re, quam volumus, demum interrogemus, ut quum ille similitudine victus, negare non possit vel tacere, quod assensionis genus est, vel aperte, quod volumus, fateri compellatur. Ea utemur hoc modo. Sit aliquis, quem ad literarum studia compellere cupiamus, cum nos per inductiones ita compellemus: "Si civis tuus plus opum habeat, quam tu, tuas ne an illius opes malis"? Illius profecto, respondebit. "Quid si civis tuus plus potentiae aut auctoritatis, quam tu, in civitate habeat, tuam ne an illius, cedo, potentiam atque autoritatem malis"? Illius vero, dicet. Tunc nos inferemus: At si quis civiis tuus plus doctrinae atque eloquentiae habeat, quam tu habes, tuam ne an illius malis"? Illius profecto malle se, cogetur respondere aut certe convictus tacebit. Tunc nos, sive taceat sive fateatur, quod volumus concludemus. Atque haec inductio per interrogationes fit et particularia concludit. Potest et universa affirmando concludere, hoc modo: "Si superare alios cives opibus volumus, si honoribus, si dignitatibus,

Torna all'inizio