Papias: Ars Grammatica

Pag 199


"quiesco, quieui", "ascisco, asciui" (quod tamen preteritum est a
"scio", nam "scisco" inchoatiuum est) "consuesco, consueui" uel
"consuetus sum". 48 Excipitur "conquinisco, conquexi", id est "caput
inclino", "compesco, compescui", "dispesco, dispescui", "disco,
didici", "posco, poposci" et ex eis composita, que similiter duplicant
preteritum. 49 Vocali quoque longa antecedente excipitur
"dico, dixi", "duco, duxi"; "parco" etiam "peperci" et "parsi". 50 "Ico"
etiam, penultima correpta in presenti (quam tamen Lucretius
producit), "ici" fecit, unde est "ictus". 51 Supina faciunt, que in ci
terminant preteritum, i in tum conuersa: "uici, uictum", ut "liqui,
lictum"; que uero in ui , mutant eam quoque in tum , ut "requieui,
requietum", "cresco, creui, cretum", "nosco, noui, notum", et ex eo
compositum "ignosco, ignoui, ignotum", licet "ignosciturus" a presenti
dicatur. 52 Notantur tamen "cognoui, cognitum", penultima
correpta, et "agnoui, agnitum", in maiori usu, et "paui, pastum",
quod sumpsit s . 53 "Compesco" uero, et "deposco", "posco" et
"disco" a presenti faciunt supinum, mutata o in i correptam et addita
tum, "compescitum", "discitum". 54 In xi uero, in ctum facit
supinum, sicut iam dictum est, "dixi, dictum"; "peperci" (uel

Torna all'inizio