Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Secunda distinctio


7. De svbstantia et accidente
Sub ratione rerum substantialium et accidentalium datur hic
regula et modus ligandi uoluntatem ad diligendum bonum et intellectum
ad intelligendum uerum. Haec autem regula est discurrere,
cum principiis huius Artis, per decem praedicamenta,
applicando ipsa principia ad decem praedicamenta, secundum
ipsorum principiorum naturam et praedicamentorum. Nam, in
ista applicatione per concordantiam naturalem consistit naturalis
alligatio et coactio uoluntatis ad diligendum bonum et intellectus
ad uerum intelligendum.
Bonitas, magnitudo et cetera, sunt simplicia principia, ut
in prima regula dictum est, quae substantialia esse oportet, ut
Deus similitudines suas in res substantiales infundat, quae magis
sunt ei similes, quam res accidentales, sicut in bonitatem substantiae
hominis, quae magis similis est bonitati Dei, quam bonitati
quantitatis hominis.
Sunt ergo bonitas, magnitudo et cetera substantialia principia
secundum proportionem primae causae et sui effectus. Et nihilominus
manifestum est bonitatem, magnitudinem et cetera principia
esse substantialia, ut essentialiter et proprie consistat substantia
de substantiali bonitate, magnitudine et cetera; nam aliter
essent principia substantialia alterius naturae et essentiae, quae
non esset simpliciter bonitas neque magnitudo neque aliquod
aliud principiorum; et sic esset malitia in substantia contra bonitatem,
et paruitas contra magnitudinem, et priuatio contra durationem
et sic de aliis. Vnde sequeretur in accidentibus substantiae
simpliciter maiorem esse bonitatem, magnitudinem et cetera,
quam in eorum substantia; et sic etiam fierent per accidentia
complementum plenum et finis extra essentialem naturam substantiae,
sicut in accidentibus substantia sustentaretur et non e
contrario, quod est impossibile. Ergo bonitas, magnitudo et cetera,
sunt substantialia principia, bonitate sustentata in magnitudine
et cetera, et in se ipsa et existente parte substantiali, atque
magnitudine sustentata in bonitate et cetera, et in se ipsa et existente
parte substantiali et sic de aliis. Et ideo de necessitate sequitur
substantia, principiis eius existentibus primis in natura et
nobilitate et eisdem existentibus partibus substantialibus, qualibet
earum in se ipsa et in alia sustentata.
In bonitate consistit de magnitudine magnitudo et de duratione
duratio et de potestate potestas et sic de aliis et e contrario.
Quocirca consistit bonitas magna sub ratione magnitudinis et durans
sub ratione durationis et potens sub ratione potestatis et sic
de aliis, propter quod quantitas intensa et extensa de essentialibus
substantiae partibus oritur, quia quantitatum, in bonitate
consistentium, alia est in ea sub ratione magnitudinis, et alia sub
ratione durationis et alia sub ratione potestatis, et sic de aliis ipsis
existentibus omnibus intensis et distinctis in natura; quoniam
illa quantitas, quam habet bonitas sub ratione magnitudinis, oritur
de magnitudine in bonitate et illa, quam habet bonitas sub
ratione durationis, oritur de duratione in bonitate et sic de aliis.
Habente igitur quolibet istorum principiorum suas intensas
quantitates, sicut de bonitate dictum est, componitur ex omnibus
illis intensis quantitatibus una quantitas, per omnes substantiales
partes extensa, qualibet ipsarum partium substantialium
existente in se ipsa et in alia et ipsarum quantitatum intensarum
alia existente in alia. Haec autem extensa quantitas sustentatur
in amplum, longum, latum et profundum corporeae substantiae
compositae de substantialibus partibus, quae intensis quantitatibus
intensae et extensis extensae sunt subiectum. Haec autem
quantitas extensa cum extensis quantitatibus est inuisibilis, sub
substantiae colore consistens; est tamen imaginabilis per illam
quantitatem, quam sensus super colorem et figuram substantiae
accipit. Haec quantitas, quam sensus concipit, figura est et similitudo
sensui quantitatis interioris substantiae.
In bonitate sunt bonificatiuum et bonificabile, existentia partes
essentiales et substantiales, quae ad inuicem referuntur, quoniam,
si bonificatiuum est, de necessitate est bonificabile et e
contrario. Ex his quidem duabus partibus relatis ad inuicem resultat
tertium, uidelicet bonificare, quod de necessitate in natura
bonitatis et in essentia suarum partium esse oportet. Tres igitur
sunt substantiales termini ad inuicem relatiui naturae et essentiae
bonitatis, de quibus oritur relatio in eisdem terminis et in
bonitatis actualitate subiecta; et quod est de relatione bonitatis,
idem est de relatione magnitudinis et aliorum substantialium
principiorum. Ex omnibus autem istis relationibus intensis una
relatio per totam substantiam constat extensa, cuius subiectum
sunt forma et materia et coniunctio substantiae. Haec quidem
inuisibilis est: Inuisibile enim est eius subiectum.
Bonitas aliam habet qualitatem per se ipsam, aliam per accidens;
per se ipsam quidem habet qualitatem simpliciter ex hoc,
quod est id, quod est simpliciter et non aliud a se ipsa, cuius esse
non est alius rei, nisi solius bonitatis. Subiectum autem huius
qualitatis proprium est simpliciter ipsa bonitas, unde oritur ipsa
suamet propria qualitas accidentaliter, ex hoc, quod in creatis
bonitas non potest esse aliud principium, nisi ipsa sola bonitas;
non enim potest esse magnitudo nec aliqua aliarum sicut in Deo.
Et haec est ipsa qualitas, de qua bonitas qualificat magnitudinem,
durationem et cetera, magnitudine existente bona sub ratione
bonitatis; similiter et duratione. Et quod est de qualitate per
se bonitatis, idem est de qualitate per se magnitudinis et cetera,
suo modo. Qualitas uero per accidens ipsius bonitatis multimode
consistit in ipsa bonitate, et hoc est: `Bonitatem esse magnam
ratione magnitudinis et durantem ratione durationis' et sic
de aliis. Bonitatis namque magnitudo, duratio et cetera, sunt ipsae
qualitates, quas bonitas in suam propriam recipit qualitatem
et ex omnibus qualitatibus intensis una qualitas per totam substantiam
extensa consistit.
In bonitate, quae est pars substantialis, consistunt bonificatiuum
et bonificabile partes substantiales. Bonitas autem, prout
est una pars substantialis de essentia et natura substantiae, sine
ceteris substantiae partibus substantialibus per se ipsam esse non
potest, quoniam sic esset sine magnitudine, duratione et cetera,
quod est impossibile. Et quoniam sic per se ipsam esse nequit,
eius quidem bonificatiuum, cuius naturae et aptitudinis est agere,
non potest in suo proprio bonificabili agere per se ipsum; nec
ipsum bonificabile, cuius naturae et aptitudinis est sub proprio
bonificatiuo pati, non potest esse passiuum sub actione ipsius
bonificatiui.
Quamobrem actio bonificatiui consistit in habitu sub ratione
formae, et passio bonificabilis in potentia sub materiae ratione,
et per accidens deducuntur in actum, uidelicet per mixtionem
mutuam substantialium principiorum, tendente quolibet eorum
ad substantiam, cum propria actione et propria passione. Tunc
igitur incipit motus actionis in passione, cum se mouet forma super
suam propriam materiam, mouens eam ad passionem, ipsa
materia existente sub actione passiua per totam substantiam atque
mota. Ista quidem, scilicet actio et passio et motus, sunt
inuisibilia, cum intra substantiam consistant; uerumtamen per
motum, qui fit extra substantiam, sunt aliquo modo imaginabilia,
qui scilicet motus est praedicti motus interioris substantiae similitudo
et figura.
Bonitas, magnitudo et cetera, sicut manifeste patet, existunt;
quoniam, nisi existerent, nulla quidem esse possent. Vnde necessario
tempus esse oportet; nam, sine tempore creata bonitas
esse non posset nec aliquod aliud creatorum principiorum;
ergo tempus necessario existit, sed tamen per accidens, uidelicet,
ut sit bonitas, magnitudo et cetera. In bonitate quidem est
bonificatiuum sub ratione durationis duratiuum, et bonificabile
sub ratione durationis durabile, quae siquidem duratio substantialis
pars substantiae consistit, ut diuina aeternitas substantialiter
similitudinem suam infundat et ut in substantia magnitudo
bonitati et durationi non absit nec e contrario.
Haec autem substantialis duratio est subiectum temporis substantiae,
quod est accidens in ipsa duratione sustentatum et ab
illa procedens, quemadmodum substantialis bonitas est subiectum
accidentalis bonitatis substantiae, quae scilicet accidentalis
bonitas est quantitatis, relationis et cetera huiusmodi. Est ergo
tempus duratio accidentium substantiae et duratio substantialis
subiectum temporis, quod durationis substantialis similitudo est
et figura. Hoc autem tempus, quod inquirimus, creatum est et
uniuersaliter indiuisibile atque inuisibile et inimaginabile; sed,
prout in eo uniuersaliter uel particulariter positae sunt partes
substantiae, diffusum est successiue illis partibus, existentibus
mouentibus et motis successiue, quarum haec successio figura
est temporis imaginabilis sub forma temporis praeteriti, praesentis
et futuri.
In bonitate consistunt bonificatiuum, bonificabile, bonificatum
et bonificare. Sed quoniam sine loco bonificatiuum esse non potest
in bonificabili, bonificare et bonificato nec e contrario, oportet
necessario locum esse, ut istorum terminorum alii sint in aliis
et bonitas in magnitudine et cetera, et e contrario; nam, sine
loco, aliae partium substantiae sine aliis esse non possent. Est
ergo locus accidens, cum habeat esse, ut partium substantialium
aliae in aliis possint esse; et est iste locus intra substantiam ex
partibus substantialibus procedens, qualibet ipsarum partium
existente in alia, uidelicet bonitate in magnitudine magna et magnitudine
in bonitate bona et sic de aliis suo modo.
Hic autem locus, cum sit intra, est inuisibilis et inimaginabilis,
quoniam ipsarum partium substantialium quaelibet simpliciter
per se inuisibilis est et inimaginabilis, eo quod alia est in alia et
quia sub substantiae figura consistunt. Sed tamen eius figura,
cum sit extra substantiam, imaginabilis est et uisibilis, sicut
homo, sub habitu coloris uel aeris et sicut uinum in ampulla.
Haec autem figura de continente et contento composita est, in
qua intellectus realitatem loci intra substantiam existentis attingit.
/*
Intra substantiam aliae partes in aliis consistunt, ut ipsa substantia
unam habeat quantitatem continuam et extensam, quam
tamen habere non posset sine situ, qui est pars accidentalis substantiae,
ut partes substantiales aliae in aliis situari possint, unam
habentes continuam quantitatem; sicut bonitas, quae situata est
in magnitudine, duratione et cetera, est magna sub ratione magnitudinis
et durans sub ratione durationis.
Hoc idem similiter est de bonificatiuo et bonificabili, bonificare
et bonificato; nam istorum aliud in alio sine situ situari non
potest. Iste autem situs, quem inquirimus, inuisibilis est et inimaginabilis,
quoniam partium inuisibilium et inimaginabilium
est, ab eis procedens et in eis sustentatus; attamen eius figura
est linearis, triangularis, quadrangularis, imaginabilis et uisibilis,
cum in extremitatibus substantiae consistat.
Habitus est accidens, ut in multis locis diximus. Verumtamen
hic, ubi eum uehementius exprimimus, habitus est intra substantiam
cuiuslibet partis substantialis ad aliam, quemadmodum magnitudo
est habitus bonitatis et e contrario, existente bonitate
magna, sub ratione magnitudinis, quae scilicet magnitudo in se
ipsa existit pars substantialis. Et quoniam bonitas est magna per
accidens et magnitudo bona per accidens, procedit magnitudo
habitus in bonitatem et bonitas habitus in magnitudinem, existente
similiter magnitudine bona sub ratione bonitatis; et hoc
idem est de ceteris substantialibus principiis.
Hic etiam habitus, cum sit intra substantiam, inuisibilis est et
inimaginabilis, cum ipsae partes substantiae, quarum est habitus,
inuisibiles et inimaginabiles existant; quoniam si essent uisibiles
utique forent extra substantiam, non autem intra, nec alia
ipsarum partium esset in alia, et sequeretur quamlibet earum esse
substantiam, quod est impossibile manifeste. Habitus ergo inuisibilis
est et inimaginabilis, sed eius figura uideri potest et imaginari,
quoniam extra substantiam sensui stat aperta sicut coloris
habitus uel figurae et ceteri huiusmodi.
8. De motv et alligatione
Per hanc regulam de motu et alligatione perscrutabilis est illa
natura, quam habent principia sub ratione motus et alligationis
uoluntatis. Perscrutatio quidem ipsius motus fit secundum praesens
propositum, ut habeatur cognitio naturalis motus, quem habet
uoluntas ad amandum et ut per ipsam naturam motus moueatur
ad amorem, cum per ipsam naturam sit alligabilis uoluntas ad
bonum amandum, applicando ad ipsam naturam naturalem motum
aliorum principiorum, per quem etiam motum alligabilis est
uoluntas. Et hoc idem est de naturali motu intellectus, per quem
ipse intellectus alligabilis est ad uerum intelligendum.
In substantiali bonitate, quae pars essentialis substantiae consistit,
sunt bonificatiuum et bonificabile et in substantiali magnitudine
eodem modo magnificatiuum et magnificabile. Quaelibet
autem istarum partium substantialium sunt in uoluntate, quae
consistit potentia substantiae; et ideo sunt in uoluntate uolitiuum
et uolibile, sub ratione bonificatiui et bonificabilis naturalis. Et
hac de causa est in uoluntate naturalis aptitudo se mouendi ad
bonum amandum et in natura bonificatiui et bonificabilis est apta
ligari. Cum in corpore humano calor multiplicatur, igne mouente
calorem suum in aerem et ex aere in aquam et ex aqua in terram,
et ipso recipiente in se ipsum calorem illum, cum quo calefecit
et ligauit, sub ratione magnitudinis, ceteras elementorum
qualitates, tunc mouetur uoluntas hominis desiderare humida et
frigida, sub ratione magnitudinis, contra caliditatem et siccitatem.
Fit autem haec alligatio uoluntatis ad hoc desiderium ratione
ligaminis sui et corporis, cui ipsa anima est coniuncta, cuius potentia
est ipsa uoluntas. Si uoluntas ergo mouetur ligabilis naturaliter
ratione corporis, quanto magis mobilis est et ligabilis
propter sua naturalia et propria principia, accidentali bonitate
procedente de substantiali bonitate in substantialem magnitudinem,
cum accidentali magnitudine, duratione et cetera, quantificata,
relata, qualificata et cetera, ad necessitatem boni, magni,
durabilis et cetera, amare. Hoc enim amare est ei naturalis finis
amabilis et cum ante dictis principiis ad illud est mobilis et mota,
per ea ligabilis ad dandum eadem obiectiue memoriae et intellectui,
unde procedunt mobilia uirtuose et naturaliter, alio ipsorum
existente coniunctim in alio, ad unum subiectum de memorari
et intelligere constitutum.
Videre pulchras facies et ornamenta decora uoluntatem mouet
ad desideria carnis et honorum, quoniam, propter magnam pulchritudinem
facierum et ornamentorum, mobilis est uoluntas ad
amandum, sub ratione suae magnitudinis naturalis, cuius est similitudo
illa magnitudo exteriorum, per quam uoluntas ligabilis
est ad praedictas uanitates amandas; et quod dictum est de magnitudine
ad praesens, idem est de duratione, si ad amandum
praedicta uoluntas ut plurimum perseueret. Verumtamen de substantiali
et naturali bonitate uoluntatis non procedit accidentalis
bonitas in substantialem et naturalem magnitudinem, durationem
et cetera, uoluntatis, si praedicta non sunt amari licita, sed procedit
ex ea oppositum, uidelicet malitia, per quam ligabilis est
uoluntas ad malum amandum. Ergo, per oppositum, ligabilis est
uoluntas ad amandum bonum, cum aspiciuntur facies pulchrae
ornamentaque decora iuxta processum bonitatis in magnitudinem,
durationem et cetera, recolente memoria et intelligente intellectu
illam malitiam naturaliter odibilem, quae in similitudinem
bonitatis de substantiali bonitate procedit.
Cum ab aliquo damna suscepta uel uituperia memoria recordatur,
tunc ipsa mouet et alligat uoluntatem ad odiendum illum,
qui ipsa uituperia intulit siue damna. Verumtamen, si ex substantiali
bonitate uoluntatis procedit accidentalis bonitas, cum
magnitudine in substantialem bonitatem, magnitudinem et cetera,
memoriae, mouebit quidem uoluntas memoriam ad obliuiscendum
damna uel uituperia illata et ad recolendum bonitatem
et magnitudinem patientiae, misericordiae et ueniae, cum quibus
uoluntas memoriam alligabit ad durabile recordari et se ipsam ad
amandum bonum et intellectus ad uerum intelligendum.
Obiectum humanae uoluntatis est bonitas, ad quam, amando
bonum, uoluntas sine uirtute moueri non potest. Cum ergo uoluntas
sit naturaliter mobilis ad bonitatem nec ad eam pertingere
possit sine uirtute, est utique uoluntas ligabilis cum uirtute ad
bonum amandum et dissolubilis ab amando uitio siue malo. Fiunt
autem haec alligatio et haec per consequens dissolutio cum, substantialibus
et naturalibus principiis, naturales et accidentales similitudines
extrahuntur et reducuntur ad eadem substantialia et
naturalia principia, uidelicet accidentalis bonitas ex substantiali
bonitate in substantialem magnitudinem, durationem et cetera, et
e contrario. Et habent haec fieri, cum ea diligit uoluntas et ea recordatur
memoria et ea intelligit intellectus; quoniam sic recolendo,
intelligendo et diligendo mouentur ipsae potentiae animae
ad per se moueri naturaliter sub ratione suorum naturalium
principiorum, per quae et cum quibus se nectunt et alligant coactiue
ad amare bonum et ad intelligere uerum atque ad durabile
recordari.
Ad haec autem omnia potentiae rationales, auxiliante Deo,
moueri possunt; quod tamen habet fieri, cum artificialiter per
suamet principia naturalia discurrendo mouentur, moto alio principio
in aliud et alio tangente aliud recolendo, intelligendo et diligendo,
prout alia principia procedunt ex aliis in alia, et prout
substantialiter et accidentaliter alia in aliis habent esse.
Humanus intellectus, mouens intelligere suum per ambas praemissas
propositiones, unde conclusionem subinfert, se alligat in
illa conclusione ad uerum intelligendum; quod scilicet intelligere
uerum de similitudinibus propositionum informat, cum ipsas similitudines
in suo proprio intelligibili attingit, ordinans eas ad
unum finem, quae est ipsa conclusio composita ex eisdem.
Hoc idem etiam suo modo fit uoluntati, cum duo diuersa diligit,
sub ratione finis unius constitutae in una amabilitate ex amabilitatibus
ipsorum duorum diuersorum, quod fit, cum amans diligit
duas personas similes in una amabilitate bonitatis, magnitudinis
et cetera, diligens amabilitatem utriusque sub ratione unius
finis, unius amabilitatis, unius bonitatis, magnitudinis et cetera.
Et ideo fundatur amantia sic ex uoluntate, quemadmodum ex intellectu
scientia, prout dictum est.
Cum adamas tangit acum, tunc similitudo de similitudine procedit
in similitudinem, uidelicet uirtus accidentalis de substantiali
uirtute adamantis in substantialem uirtutem acus recipientis,
sub ratione habitus, mixti cum proprio acus habitu uirtuoso. Alligantur
autem istae duae similitudines in isto habitu ex eis constituto,
qui mouet acum ad magnetem, secundum magnitudinem
ipsius habitus in bonitate, duratione et cetera. Hoc idem suo
modo fit de amante et amato, cum per aliquas operationes exteriores
amans similitudinem suam transmittit in amatum, aut cum
amatus in suis similitudinibus ipsas amantis similitudines contemplatur,
mouens eas in mente sua, uidelicet aliam earum in alia
sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera. Per hunc siquidem
motum et mixtionem similitudinum ligatur amicus et cogitur
amare amatum suum, necnon etiam per multas alias rationes
iuxta huius amantiae processum.

690




695




700




705




710




715




720




725




730




735




740




745




750




755




760




765




770




775




780




785




790




795




800




805




810




815




820




825




830




835




840




845




850




855




860




865




870




875




880




885




890




895




900




905




910




915




920




925




930




935




940




945




950




955




960




965




970




975




980




985




990




995




1000




1005

Torna all'inizio