Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 328


Qualis cura gerenda sit de pueris a principio nativitatis
usque ad septem annos.
Cap. XV.

Quia sermones particulares valde videntur esse proficui
morali negocio, ideo particulariter descendendo
ad diversa tempora, ostendemus qualis cura circa filios
sit gerenda. Primo enim declarabimus qualis cura habenda
sit de filiis usque ad septem annos. Secundo qualis
a septimo usque ad decimumquartum annum. Postea
a decimoquarto et deinceps. Tangit autem Philosophus
7. Polit. sex circa ipsos pueros, quae servanda sunt in aetate
primitiva. Primum est, quia ad septimum debent pasci
mollibus, ita tamen quod a principio sint alendi lacte.
Secundum, quia sunt prohibendi a vino. Tertium, sunt assuescendi
ad frigora. Quartum, sunt assuescendi ad convenientes
et temperatos motus, quod in omni aetate videtur
esse proficuum. Quintum, sunt recreandi per debitos
ludos, et sunt eis recitandae aliquae historiae, et aliquae fabulae,
in quibus recreentur: et hoc maxime, cum incipiunt
percipere significationes verborum. Sextum, a ploratu
sunt cohibendi. Iuvenes ergo usque ad septennium
alendi sunt mollibus; ita tamen quod a principio maxime
alendi sunt lacte. unde et philosophus 7. Politic. ait,
quod nutrimentum lactis maxime videtur esse familiare
corporibus puerorum. In illa ergo aetate tenera usque
quo sunt circa septem annos, alendi sunt mollibus, et humidis:
quia talia faciliter patiuntur, et faciliter convertuntur
in nutrimentum. Observandum est tamen in iuvenibus
cum aluntur lacte, quod si contingat eos fuggere
aliud lac quam maternum, quaerenda est foemina similis
matri quantum ad complexionem, eo quod lac maternum
maxime videtur esse proportionatum proprio filio.

Torna all'inizio