Cavacurta. Laudensesque, qui ad Piziguitonem confugerant, 
una cum ipsis de Piziguitone et cum paucis equitibus Cremonensium, 
qui minus de triginta fuere, obviam usque in campos 
de Salvaterra Mediolanensibus cum vexillis et aliis insigniis 
levatis iverunt. Mediolanenses igitur et Laudenses in aperto 
campo morantes et bene se prospicientes nullo nemore nullisque 
vitibus, nullo etiam fossato aut cesa nullisque arboribus inter 
utramque partem existentibus; quamvis Laudenses pauciores 
fuerant, tamen Mediolanenses nullo modo eos tunc invadere 
ausi fuerunt, sed cum magno timore ad eorum castra, que 
ad Castellionem fuerant, redierunt. Deinde Mediolanum 
reversi sunt. 
Hac eadem estate, que fuit in millesimo centesimo LVIII 
anno, in mense Iulii venit tunc dominus Fredericus imperator 
una cum rege Boemie et maxima multitudine archiepiscoporum, 
episcoporum, ducum et marchionum, comitum et 
ceterorum aliorum principum cum maximo et innumerabili 
exercitu in Longobardia. Cum autem Brixiam appropinquassent 
et nullum incommodum Brixiensibus se facere adhuc 
disposuissent, nisi forte quod ipsorum scutiferi aliquid comedendi 
causa villanis eorum auferebant, sicut in hoste fieri
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |