Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 609


Athanarico rege Gothorum fedus innuit. Athanaricus ergo Constantinopolim veniens et videns
magnalia imperatoris et urbis ait: Imperator est deus terrenus. Cumque apud Constantinopolim
nature concesserit, Theodosius condigne tradidit sepulture. Unde Gothi benignitatem Theodosii considerantes
se Romano dederunt imperio. Parthi quoque cetereque barbare nationes prius Romanis
inimice ultro legatos ad Theodosium miserunt et cum eo fedus inierunt. His temporibus
Damasus papa et post Damasum Syricius papa. [Et si vis scire et invenire de gestis,
que fuerunt tempore Graciani, recurre ad cronicam Damasci pape I, et invenies].

LI. De Theodosio et Valentiniano.


Anno Domini CCCLXXXVIII. Theodosius et Valentinianus regnaverunt apud Romanos an. VII
et post solus an. III. Theodosius igitur cum Trachias liberasset ab hoste, Archadium filium suum,
quem fecit augustum, Constantinopolim derelinquens, contra Maximum se armavit, eumque maior fide,
sed longe minor bellico apparatu apud Aquilegiam cepit et occidit; filium quoque Victorem interfecit.
Theodosius Romam veniens Valentinianum restituit et Constantinopolim remeavit. Valentinianus itaque
restitutus Ytalie potitur imperio. Sed cum in Galliam transisset, dolo Arbogastis comitis et Eugenii
gramatici elloquentissimi apud Viciniam strangolatus est. Arbogastes igitur Eugenium elegit imperatorem
nomine, ipse acturus imperium. Theodosius hec audiens, fultus prophetia cuiusdam
Iohannis monaci, immo auxilio Dei, contra Arbogasten et Eugenium qui cum Mediolanum exirent,
dixerunt, quod, si victores reddirent, in ecclesia stabularent et clericos sub armis ponerent bellum
intulit, sed a suis quasi destitutus signo crucis et oratione optinuit; ventus enim flavit ex parte Theodosii,
qui spicula hostium repellebat et sua fisius infigebat. Captus est igitur Eugenius et occisus.
Arbogastes se ipsum occidit.
O nimium dilecte Dei, tibi militat ether,
Et coniurati veniunt ad classica venti
.
Cum itaque Theodosius in pace regnaret solus, templa gentilium omnino destruxit, leges instituit,
lascivias in conmessationibus prohibuit, consobrinarum nuptias interdixit. Huius quanta fuit apud
Deum et homines devocio, presenti patet exemplo. Nam cum apud Mediolanum ecclesiam vellet intrare,
prohibitus est ab Ambrosio, nisi publice peniteret, quia multa milia hominum Thesalonice fecit
occidi. Qui prohibitionem humiliter pertulit, satisfactione non erubuit. Rursus cum inter cancellos
post oblationem moram faceret, ait Ambrosius: Egredere, quia purpura imperatores efficit, non
sacerdotes. Imperator paciens obedivit. Huius uxor fuit Placidia, que curam habebat pauperum,
visitans xenodochia, ollas eorum propriis manibus tergens, ius degustans et offerrens et similia faciens,
que mos est famulis operari. Que marito dicebat: Cogita, quid fuisti et quid sis, et creatori non eris
ingratus. Que precibus optinuit, ne imperator cum Eunomio sermonem haberet. Timebat enim, ne
calliditate ipsius in eius errorem incurreret. De hac genuit Theodoxius Archadium et Honorium; qua
defuncta Gallam filiam Valentiniani senioris et Iustine duxit uxorem, de qua genuit Placidam, cui
postea matris cognomen accessit. Mortuus est Theodosius apud Mediolanum, cuius corpus Constantinopolim
translatum est. Utramque rem publicam filiis Archadio et Honorio quietam reliquid.
Regnavit autem Theodoxius partim cum Valentiniano, partim solus cum filiis an. XVII.

LII. De Archadio et Honorio.


Anno Domini CCCXCVIII. Archadius, cum iam cum patre regnavit an. XII, post mortem
patris regnavit cum fratre Honorio an. XIII, Archadius in Oriente, Honorius in Occidente. Interrea
Gildo comes Affrice Affricam usurpavit, cuius frater Maselçer perfidiam perorescens in Ytaliam venit.
Gildo filios duos occidit; Maselçer sciens per Theodosium, quantum valeat oratio pro fide Christi, dies
aliquot cum sanctis in ieiuniis continuavit; vidit itaque noctu beatum Ambrosium paulo ante defunctum
sibi victoriam et modum, diem et locum indicantem. Pergens ergo cum V milibus LXXX¡ hostium

Torna all'inizio