: Summa salutationum

Pag 272


Summa salutationum
[I] 1. In hac salutationum summa queritur utilitas et non vanitas, brevitas et
non prolixitas, in qua omnia salutationum genera per triplicem <statum>
personarum distincta sunt.
[II] 2. Est enim triplex persona: infima, mediocris et sublimis, quibus triplex
salutantium stilus adactatur. 3. Inter has quidem personas apostolicus et imperator
tantum sublimes esse cernuntur. Et ideo habent salutationes ad modicum
variabiles.
[III] 4. Nam dominus papa, scribens alicui persone, in litteris suis semper se
premittit, cuius salutationis bipartita est forma, que talis est: «Gregorius episcopus,
servus servorum Dei, dilecto in Christo filio illustri regi Francorum
salutem et apostolicam benedictionem». 5. Si autem scribat hereticis vel excommunicatis
non salutat, sed dicit: «spiritum consilii sanioris». 6. Item nota
quod dominus papa omnes patriarchas, cardinales, archiepiscopos et episcopos
appellat fratres hoc modo: «G. episcopus, servus servorum Dei, dilecto in
Christo fratri P. salutem et apostolicam benedictionem». 7. Omnes alios prelatos
et fideles tam magnos quam infimos appellat filios in Christo hoc modo:
«G. episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Regi Francorum
illustri salutem et apostolicam benedictionem». 8. Addit aliquando in contestu
salutationis aliud de spirituali gratia, secundum merita personarum.
[IV] 9. Item dominus imperator, qui preest universis terre principibus,
solum dominum papam in salutatione preponit, hoc modo: «Beatissimo in
Christo patri et domino benefactori suo, domino Gregorio Dei gratia sacrosancte
Romane ecclesie venerabili et summo pontifici, Fredericus eadem gratia
Romanorum imperator semper augustus Ierusalem et Scicilie rex, reverentiam
in omnibus christianam»; vel «salutem et beatorum pedum oscula cum grato
servitio». 10. Item dominus imperator aliquando scribit subditis et fidelibus
suis, tam principibus, quam aliis, diverso modo. 11. Scribit enim principibus
imperii hoc modo: «F. Dei gratia imperator semper augustus Ierusalem et
Sicilie rex illustri duci Austrie dilecto principi suo salutem et omnem bonum»;
vel «salutem et plenum gaudium». 12. Cum autem scribit fidelibus regni dicit:
«gratiam suam et bonam voluntatem». 13. Cum autem scribit regibus qui non
sunt sibi subditi, dicit: «F. Dei gratia Romanorum imperator semper augustus
Ierusalem et Sicilie rex illustri regi Francorum P. dilectissimo amico suo salutem
et sincere dilectionis affectum».

Torna all'inizio