sibi retinuit, sperans aliquo tempore ab aliquo principe pro ipsis se
thesaurum non modicum habiturum. sed quia Deus noluit
quod tanto thesauro Ianuensis civitas spoliaretur, ideo post multum
temporis ad fratres Predicatores predicte relilquie, nobis procurantibus,
devenerunt, que in ecclesia ipsorum fratrum cum multa
reverencia reservantur. quas etiam nos fecimus in duabus tabulis
cum laminis argenteis venerabiliter collocari. anno quoque
Domini .M.CCV. electus est in potestatem Ianue nobilis vir dominus
Fulco de Castro, qui fuit primus et ultimus potestas qui de gremio
civitatis eligeretur. tempore istius archiepiscopi, mortuo Henrico
imperatore, Octo, dux Saxonie, in imperatorem est electus
et ab Innocencio tercio sollempniter coronatus, anno scilicet
Domini .Mo.CCVIII. qui, cum iura Ecclesie se defensurum
iurasset, totum contrarium postmodum fecit. insuper Campaniam
intravit et inde Capuam, deinde Neapolim ivit, volens contra
Ecclesie voluntatem regnum Apulie a Frederico, filio Henrici
imperatoris, aufferre. propter quod Innocentius .IIIs. ipsum
cum omnibus fautoribus suis excommunicavit et, crescente
|
|