INCIPIT LIBELLUS DE NUMERO SIVE ORDINE EPISCOPORUM QUI SIBI AB IPSO
PRAEDICATIONIS EXORDIO IN METTENSI CIVITATE SUCCESSERUNT.
Postquam, peractis omnibus quae cum Patre pro mundi salute gerenda disposuerat,
Christus dominus migravit ad coelos, statim ut promisso sancti Spiritus munere
beati apostoli potiti sunt et confirmati, illico quam unusquisque eorum provinciam
vel regionem praedicaturus adgredi deberet, communi consilio iuxta divinam
provisionem sorte decernunt. Singulis igitur ad sibi delegata loca pergentibus, beatus
Petrus, qui in eorum numero primus erat et quasi dux fortissimus eminebat, ad
eam quae totius tunc mundi caput erat, hoc est urbem Romuleam, tota alacritate
contendit, fundata prius apud Antiochiam ecclesia ac suae sedis nomine dedicata.
Igitur cum Romam pervenisset, illico qui summas quasque urbes in occiduo
positas Christo domino per verbum fidei subiugaret, optimos eruditosque viros ex suo
consortio direxit. Tunc denique Apollinarem Ravennam, Leucium Brundisium, Anatolium
Mediolanum misit. Marcum vero, qui praecipuus inter eius discipulos habebatur,
Aquilegiam destinavit, quibus cum Hermagoram, suum comitem, Marcus
praefecisset, ad beatum Petrum reversus, ab eo nihilominus, Alexandriam missus est.
Ea igitur tempestate cum apud Galliam Belgicam Mediomatricum, quae etiam
Mettis appellatur, civitas in ipsa Mosellae amnis ripa posita, copiosis populorum turbis
abundaret, ad eandem beatus Petrus apostolus urbem Clementem nomine, virum
egregium ac meritis probatum, sublimatum pontificali dignitati direxit, cum quo pariter,
sicut antiqua tradit relatio, ad eas quae praecipuae erant Galliarum urbes verbo
fidei obtinendas, alii quoque religiosi doctores ab eodem apostolorum principe missi
sunt.
Cum ergo pervenisset beatus Clemens Mediomatricum civitatem, in cavernis,
ut ferunt, amphitheatri quod extra eandem urbem situm est, hospitium habuit; in
quo etiam loco oratorium Domino construens, altare in eo statuit, ac beati Petri apostoli
praeceptoris sui nomine consecravit. Is igitur venerandus sacerdos dum sedula
admonitione eiusdem urbis populis praedicaret, cooperante sibi divina misericordia,
maximam ex eis multitudinem a sordidis idolorum cultibus et erroris caecitate liberatam
ad verae fidei splendorem perduxit, primusque in illis regionibus ostensor iustitiae
et index veritatis enituit.
Denique asseverant qui eiusdem loci cognitionem habent, quod in amphitheatro,
ubi primitus adveniens habitavit, usque in praesentem diem nec serpens consistere
queat, sed et omnino noxiae pestes locum illum refugiant, unde olim verae salutis
emanarunt insignia.
|
|