ac celebris famae narravit, quia cuidam sui iuris monasterio calicem
aureum tulit, et quibusdam imminentibus necessariis alienavit, cui
nimirum calici nobilis ac devota mulier, quae eum sanctis optulerat,
anathematis titulum, ne ab aliquo tolleretur, provide fecit insculpi. Interea
cuidam fratri sopore depresso videre contigit quendam lacum nimii caloris
ardore ferventem, et piceos sulphureosque faetores non sine tetri fumi
voluminibus exhalantem. Circa quem lacum teterrimi quidam velut
Ethiopes nigris similiter equis sed excelsis instar turrium insidebant.
Intus autem innumerabilia crudelium tortorum monstra, damnatorum
vero videbantur horribilia ac diversa supplicia. Inter quos subito contigit,
ut etiam Arnaldum videret episcopum, quem videlicet in illis pre nimietate
caloris exundantibus aquis cervicetenus inmersum terribiles duo
Ethiopes constringebant, quorum alter sartaginem ferream, alter calicem
aureum in manibus habere videbantur. Sed iste cum sartagine calicem
replebat aqua, et ille labiis episcopi protinus eundem calicem apponebat,
eumque funditus ebibere compellebat. Sic itaque nunquam cessabant, et
ille poculum labiis hiantis inmergere, et iste coactus indesinenter haurire.
Aiebat autem episcopus: Ut quid istud? Et propinator: Propter calicem,
inquit, sancte trinitatis, quem abstulisti.
Quid multis immoror? Hanc visionem audivit episcopus, ut monasterio
restituat calicem. Ab amicis omnino suggeritur, sub fortassis ambiguo
reddere pollicetur. Sed dum res in crastinando differtur, immo dum circa
salutem suam ille non vigilat, caelestis super eum sententia non dormitat.
Nam et beatus Petrus de his, qui fictis verbis in avaricia negotiantur, ait:
Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat .
|
|