IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 4
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de Incarnatione ex parte assumpti, ostendens quid
assumptum est, et cuius conditionis fuerit antequam assumeretur, in ista parte
determinat de effectivo ipsius assumpti; et dividitur in duas partes: in prima
ostendit quare efficientia naturae assumptae Spiritui Sancto appropriatur; in
secunda movet quamdam dubitationem ex dictis consequentem, ibi: «Sed non
est in hoc diutius immorandum». Circa primum tria facit: primo movet quaestionem;
secundo determinat eam, ibi: «Non enim ideo operatio Incarnationis
Spiritui Sancto saepius attribuitur, quod ipse solus eam fecerit»; tertio confirmat
per auctoritatem, ibi: «Cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit,
quamvis ad solam personam Filii pertinentem tota Trinitas fecerit... cur in
ea facienda Spiritus Sanctus solus nominatus est?».
«Sed non est in hoc diutius immorandum». Hic determinat quamdam dubitationem
ex praedictis ortam. Si enim Christus, inquantum homo, de Spiritu Sancto
natus est, videtur quod Spiritus Sancti filius sit inquantum homo. Circa hoc
ergo duo facit: primo movet dubitationem; secundo determinat eam, ibi:
«Proinde cum fateamur, Christum natum de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
quomodo non sit filius Spiritus Sancti, et sit filius Virginis... explicare difficile
est». Circa quod duo facit: primo ostendit quod Christus non dicitur natus de
Spiritu Sancto, sicut de Patre; secundo exponit qua ratione de Spiritu Sancto
natus dicatur, ibi: «Profecto modus iste quo natus est Christus de Maria Virgine
sicut filius, et de Spiritu Sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei».
Circa hoc duo facit: primo ostendit quod hoc dicitur ad signandum rationem
illius nativitatis, quia per gratiam est, ut ly «de» denotet quasi rationem operis.
Secundo ostendit aliam rationem scilicet quia Spiritus Sanctus fecit Christum
inquantum est homo, ut ly «de» denotet habitudinem causae efficientis, ibi:
«Potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus de Spiritu Sancto,
quia eum fecit». Circa quod iterum duo facit; primo prosequitur rationem
secundo assignatam; secundo movet quamdam quaestionem circa verbum
Apostoli inductum, ibi: «Sed quaeri potest, cum nos Salvatorem natum profiteamur,
cur Apostolus factum eum dicat ex semine David, et alio loco factum ex
muliere; cum aliud sit fieri, aliud nasci».
|
|