dominus eorum intime diligeret nos. Erant enim bene XL homines
armati, quos semper secum ducebat, ut essent capitis sui custodes
et totius persone; et timebant eum sicut diabolum. Nam
Icilinus de Romano parum plus timebatur. Dabat enim suis maximas
penitentias. Cum enim quadam die de Ravenna iret Argentam,
quod est archiepiscopale castrum, quemdam de suis ligari
fecit cum fune et demergi in aquam, et sic ligatum ad navem traxerunt
per aquas vallinas, ac si esset unus sturio. Oblitus enim
fuerat salem accipere. Alia vice quemdam alium fecit ligari
ad magnam perticam et iuxta ignem volvi. Cum autem illi de familia
ex quadam pietate et compassione ipsum deflerent videndo
crudele spectaculum, dicebat eis: «Miseri, iam fletis». Et sic
precepit eum removeri ab igne. Verumtamen multas anxietates
et calefactiones sustinuit. Amanátum, vero, quemdam Tuscum
gastaldum suum, coniecit in vincula, et in carcere comederunt
eum mures. Imponebat enim ei quod dissipasset bona sua.
Multas alias crudelitates exercuit in his qui erant de familia sua,
ut se vindicaret et illis penitentiam daret et aliis timorem incuteret.
Et ideo permisit eum Deus ab Icilino capi, cum adhuc legatus
existeret. Qui diligenter eum custodiebat, et quocumque
ibat ducebat eum secum, ut diligentius custodiret. Verumtamen
honorifice et reverenter eum tractabat, quamvis ei Paduam abstulisset.
Sed qui Manassen de carcere liberavit et in regnum suum
restituit, sic liberavit et istum, hoc modo. Quidam Reginus nomine
Gerardus de Campsoribus de Regio extraxit eum de carcere
Icilini et per funem deposuit eum de solario, et sic evasit manus
Icilini in nomine Domini. Ipse, vero, non immemor beneficii huius
sive potius talis servitii, beneficium rependit eidem, quia fecit
eum cardinalem Ravenne. Fratri etiam Enverardo Brixiensi ex
Ordine fratrum Predicatorum, magno lectori, dedit episcopatum
Cesene, eo quod esset de familia sua et captus fuisset cum eo. Qui
frater Enverardus post mortem Icilini evasit de carcere, quando
omnes alii incarcerati, quos ille maledictus Icilinus inclusos tenebat,
liberati et extracti fuerunt.
Item iste archiepiscopus duos habebat nepotes, scilicet Franciscum
et Phylippum; sed Philippus filius eius erat, et erat XXV
|
|