requievit in vellere Christo, requievit in Christi vellere matris. Nam
cum de vellere matris assumpsit vellus Filius Dei Patris, que gratie plenitudo
requievit in Filio, haut indubitanter requievit in matre. In solo
quidem vellere ros fuit, quia iuxta vocem precursoris in solo Christo
baptizante Spiritus gratie mansit. Et in omni terra fuit siccitas, quia in
omnibus aliis hominibus etsi aliquando Spiritus gratie inspiravit, non
tamen iugis in eis remansit, quia quando voluit ab eis respiravit. In
solo igitur vellere Christo et causa illius in vellere matris ros Spiritus
Sancti gratie fuit et in omni terra siccitas, quia Spiritum gratie, quem
semel suscepit sine mensura, tenuit nec umquam amisit, quia peccatum
nec ipse nec mater sua fortasse fecit, cum nullus hominum siccitatis
peccatorum expers aliquando fuerit. Quedam enim et intestina siccitas
est peccatorum, unde David: «Et ossa mea sicut cremium aruerunt;
percussus sum, et aruit cor meum sicut fenum».
Quia igitur habemus vellus ex vellere Sancti Spiritus unguento, non
dixerim complutum sed sine fine roris eiusdem repletum, et hominem
ex homine, et filium de incorrupta Virgine Matre, videamus quid
Gedeon in typum Iudeorum, qui Christum crucifixerunt, de illo vellere
nato de Virginis vellere fecit. Ait enim Scriptura: «Et de nocte consurgens,
expresso vellere concam rore complevit». Iudeorum perfidia de
nocte ad homicidium patrandum non solum ad blasphemandum consurrexit,
quando Dei Filium, id est vellus de Marie sanctissime vellere,
passibilem et in similitudinem carnis peccati apparentem, ad crucifigendum
adduxit; et non “surgens” sed “consurgens” dicitur, ut
non solum unum sed duo mala, id est blasphemiam et homicidium,
fecisse accusetur. Expressit igitur vellus corporis Christi cum prelo crucis
et concam confessionis sancte ecclesie rore ipso pretiosi sanguinis
Domini nostri Ihesu Christi, vel rore gratiarum Spiritus eiusdem Domini
nostri, quem accepit non ad mensuram, complevit, id est causa
fuit completionis. Et nota verbum quod ait “complevit”, id est simul
cum alio. Non enim conca sancte ecclesie, id est os confessionis et cor
credulitatis et fidei eius, Spiritu gratiarum Domini tantum credens quod
iste, cuius vellus in crucis est prelo expressum, sit Dei Filius, suscepit,
sed etiam corpori, id est sanguini et carni eius et aque ipsius <que> de
|
|