XII.
Post hec vidi locum horridum et tenebrosum, fetoribus exhalantibus, flammis
crepitantibus, serpentibus, draconibus, stridoribus quoque et terribilibus repletum
eiulatibus. Quem dixit apostolus paratum esse his, qui ordinem ecclesiasticum
reliquerunt, qui regulam monasticam dimiserunt et ad seculum reversi sunt et
gaudiis eternis periture vite preposuerunt delicias; qui de peccatis suis desperaverunt,
qui periurium admiserunt, qui adulterium, sacrilegium, falsum testimonium et
reliqua crimina exercuerunt et penitentiam acceperunt, set fructum penitentie non
fecerunt . Purgantur autem pro merito peccatorum, ut, qui plus sceleris admisit, plus
ibi crucietur; similiter et qui parum deliquit. Pro qualitate criminum erit et pena
suppliciorum. Tandiu autem ibi cruciantur, usque dum a delictis purgentur, unde illa
pena est. Ita autem purgantur acsi aurum in fornace. Aurum namque dum purgatur,
si aliquid stagni, plumbi, eris seu cuiuslibet rei immistum habuerit, tandiu coquitur,
usquequo sordidatio illa evacuetur. Et ita completur, quod scriptum est: Uniuscuiusque
opus quale sit, ignis probavit."
XIII.
Ostendit post hec michi apostolus lacum magnum tetrum et aqua sulphurea plenum,
in quo animarum multitudo demersa erat, plenum serpentibus ac scorpionibus
Stabant vero ibi et demones, serpentes tenentes et ora, vultus et capita hominum
cum eisdem serpentibus percutientes. Quos dixit apostolus esse detractores et qui
falsum dixerunt testimonium.
XIIII.
Item vidi duos malignos spiritus in figura canis et leonis. De quorum ore flammeus
ac sulphureus exibat flatus, de quo omnia tormenta, que extra infernum sunt, nasci
et accendi videbantur. Animas autem, que ante ipsos stabant, ipso sui flatus impulsu
in quamlibet penam impingebant velut cum turbo vehemens proicit pulverem ante
faciem terre.
|
|