qui in domo sunt. Modius Parmensis octo sextarios capit, Ferariensis
XX, quia plus habent de frumento. Si igitur talis esset
modius Iudeorum, non diceretur Ruth portasse sex modios ordei,
quos Booz posuit super eam, sicut habetur Ruth III. De hac
materia habetur, Deutero. XXV: Non habebis in sacculo diversa
pondera, maius et minus, nec erit in domo tua modius maior et
minor; pondus habebis iustum et verum. Et modius equalis et verus
erit tibi, ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus
tuus dederit tibi. Abominatur enim Dominus eum qui facit hec et
aversatur omnem iniustitiam. Sed de hac materia satis sit
dictum. Iam nunc ad Fridericum accedamus et de morte dicamus
ipsius.
De decem infortuniis Friderici imperatoris condam.
Fridericus secundus imperator condam, quamvis magnus
et dives et potens fuerit imperator, tamen multa habuit infortunia,
de quibus aliqua sunt dicenda, que sunt hec. Primum
eius infortunium fuit quia filius eius Henricus primogenitus,
qui post eum imperare debebat, contra voluntatem suam Lombardis
adhesit; et ideo ipsum cepit et vinculavit et in carcerem
posuit, et tandem mala morte periit. Ideo potuit dicere imperator
illud Iob XIX: Quem maxime diligebam, adversatus est me.
Secundum eius infortunium fuit quia voluit suppeditare
Ecclesiam, ut tam papa quam cardinales ceterique prelati pauperes
essent et pedites irent; et hoc non intendebat facere zelo
divino, sed quia non erat bene catholicus; et quia multum erat
avarus et cupidus, volebat habere divitias et thesauros Ecclesie
sibi et filiis suis; et quia volebat potentiam eorum deprimere, ne
contra eum aliquid attemptarent. Et hoc referebat quibusdam
secretariis suis, a quibus postea fuit scitum. Ideo dicit Ecclesiasticus
XIX: Amico et inimico noli narrare sensum tuum, et, si
est tibi delictum, noli denudare. Sed non permisit Deus ut suis
talia faceret, quia ipse dicit, Zacharie II: Qui enim tetigerit vos,
tanget pupillam oculi mei.
|
|