QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de comparatione peccati ad voluntatem; et circa hoc quaeruntur
duo: 1. Utrum omne peccatum sit voluntarium; 2. Utrum omne peccatum
sit in voluntate.
ARTICULUS 1
Utrum peccatum sit voluntarium
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum non sit voluntarium. Malum enim, ut Dionysius dicit,
est praeter voluntatem: obiectum enim voluntatis est bonum.
Sed omne peccatum est malum. Ergo peccatum non est voluntarium.
2. Praeterea, Philosophus dicit in 3 Ethic., quod postquam aliquis est
effectus malus per habitum, non est in ipso malum vel non malum esse. Cum
igitur homo sit malus per peccatum; et quod non est in homine, non possit dici
voluntarium; videtur quod non omne peccatum sit voluntarium.
3. Praeterea, quod est ignoratum, non potest esse voluntarium: quia voluntas
cognitionem praesupponit. Sed quidam per ignorantiam peccant. Ergo non
omne peccatum est voluntarium.
4. Praeterea, aliquid dicitur esse voluntarium propter hoc quod actus voluntatis
transit in hoc quod voluntarium dicitur. Sed in peccato omissionis non est necessarium
quod sit aliquis actus voluntatis, ut supra dictum est, dist. 35, qu. 1,
art. 3. Ergo non omne peccatum est voluntarium.
5. Praeterea, nihil quod est contra voluntatem, est voluntarium. Sed primus
motus est contra voluntatem: quod patet ex hoc quod dicitur Rom. 7, 19: «Quod
nolo malum, hoc ago»; quod de primis motibus exponitur. Igitur cum primus
motus sit peccatum, videtur quod non omne peccatum sit voluntarium.
6. Praeterea, quod est per necessitatem originis traductum, non est voluntarium.
Sed aliquod peccatum est huiusmodi, scilicet originale. Ergo non omne
peccatum est voluntarium.
SED CONTRA, nihil prohibetur nisi quod est in potestate eius cui fit prohibitio.
Sed peccatum omne prohibetur. Ergo omne peccatum est in potestate peccantis.
Sed nihil est in potestate hominis nisi quod est voluntarium. Ergo omne peccatum
est voluntarium.
Praeterea, involuntarium, ut dicit Philosophus in 3 Ethic., non meretur poenam,
sed ignoscentiam. Sed omne peccatum meretur poenam. Ergo nullum peccatum
est involuntarium.
|
|