posterior. Cumque pertransissent, venerunt Philadelphin. Dux autem Philadelphye forum
negans se ad pugnandum armavit. Sed demum videns non posse resistere, promisit forum et
imperatori cum paucis concessit civitatis introitum. Postmodum propter caristiam contentio
fit inter Grecos et Theutonicos; bellum initur, et absque imperatoris voluntate per
duos dies et noctes continuo decertatur. Demum victi Greci se in civitatis munitione
recipientes pactum inierunt et forum tolerabile concesserunt, commertia cum funibus
in sportis porrigentes et eodem modo pretia recipientes. Ad hec cum imperator Phyladelphyam
civitatem exiret, dux ei nuncium pro ducatu concessit, qui exercitum per devia
et invia, montana et nemorosa deduxit, ubi victualia per duos dies nullatenus invenerunt. In
exitu vero nemoris Greci quidam et Armeni forum eis pro posse pacifice tribuerunt. Ad hec
Turclimanni de Betia, homines agrestes, qui nullius domantur imperio, qui non in menibus
vel municipiis, sed morantur in agris, infinitum et innumerabilem exercitum congregantes
exercitum Christianum die noctuque per IIII ebdomadas impugnarunt, ita quod Christianus
exercitus semper incedebat armatus; sed tamen eorum multitudinem interfecit cum quodam admirando,
militie sue magistro. Restagnus vero dominus illorum cum magno exercitu in strictura
montium transitum prohibebat dicens, quod non transiret, nisi daret ei C summarios auro
et argento honeratos. Imperator autem respondit se libenter dare, sed non nisi menolatum unum.
Interim nuntii soldani, qui fraudulenter ducebant eum, aiebant, quod cito intrarent terram
soldani, in qua gens ista sibi ulterius non noceret. Tunc, quia Deus non dimittit
sperantes in se, quidam admiragdus celesti gratia inspiratus imperatorem adiit, fraudem
detexit et prelium mane futurum predixit; faciensque eum planitiem, in qua tradi
ceperat, devitare, eum per montana deduxit. Occurritur in montanis, hinc inde
pugnatur. Sed cum relictis sarcinis et alimentis dux de monte viriliter descendisset, descendit
et imperator. Qui victoriose hostes impugnant et Dei superant inimicos. In qua
pugna dux petra percussus duos dentes amisit. Abhinc ductores a soldano delegati fugerunt
timentes, ne detecte fraudis imperator faceret ultionem. Christianus vero exercitus
confisus in Domino, qui deduxit Israel per desertum, XV diebus per quandam
planitiem progressus carnem equinam comederunt. Agrestes vero Turcli, de quibus prediximus,
eos fame defecisse penitus existimantes rursus ad bellum insurgunt magna manu
militum peditumve caterva, quos invictissimus imperator devicit. Et cum maxima multitudo
se in quadam clausura coacti recepissent, conbusserunt Theutonici universos; et extunc
agrestes Turcli non fuerunt exercitum ulterius persecuti. Sed altera die Melecrinus soldani
filius venit obviam cum exercitu et ad imperatorem misit nuncios dicens: “Revertere! Quid enim
facere putas, cum habeam plura vexilla quam tu milites? ” Et cum pervenisset imperator ad quendam
pontem, Turcli fuerunt ante et retro. Sed dux anteriores devicit, et imperator posteriores
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|