Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 582


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGO
BARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Reminiscere consideramus a Deo protectam excellentiam vestram: sepius vobis
innotuendum direxissemus de Hildibrandum Spoletinum ducem seu Arighisidem Beneventanum
ducem atque Rodcausum Foroiulanum de sevisimum consilium, quod erga
nos atque vos gerendum non differunt. Nunc vero dum fidelissimi vestri missi, re
vera sanctissimus frater noster Possessor episcopus atque Rabigaudus religiosus abbas,
a Benevento repedantes, per praedictum Hildibrandum apud nos properati sunt, nimis
nos obsecrantes pro prenominati Hildibrandi noxa, ut ei veniam tribuissemus, adserentes,
ut apud eum nostrum indiculum et obsides pro sua dubitatione [mitteremus]
et Hildibrandus nostris se pressentasset optutibus: nos quippe secundum fidelissimi
missi vestri dictum illuc usque Spoletio direximus Stephanum nostrum fidelissimum
dudum saccellarium, qui cum eum affatus fuisset et tunc nostros ibidem destinassemus
obsides. Ipse nempe noster missus, cum apud eum coniunxisset, in magna eum invenit
protervia, eo quod missi Arigisi Beneventani ducis seu Rodcausi Foroiulani
nec non et Reginbaldi Clusinae civitatis ducum in Spoletio cum praefatum reperit
Hildibrandum, adibentes adversus nos perniciosum consilium: qualiter, Deo eis contrario,
proximo Martio mensae adveniente utrosque se in unum conglobent cum
caterva Grecorum et Athalgihs Desiderii filium et terrae marique ad dimicandum super
nos irruant, cupientes hanc nostram Romanam invadere civitatem et cunctas Dei
ecclesias denudare atque ciborium fautoris vestri, beati Petri, abstollere vel nosmet
ipsos, quod avertat divinitas, captivos deducere nec non Langobardorum regem
redintegrare et vestrae regali potentiae resistere.
Ob hoc, praecellentissimae rex et dilectissime fili, peto te et tamquam praesentaliter
adsistens cum divinis mysteriis coniuro coram Deo vivo et vero et eius principae apostolorum
beato Petro, ut sub nimia festinatione et maxima celeritate nobis subvenias, ne pereamus,
quoniam post Deum in tuis manibus nostras omnium Romanorum commisimus animas. Ne nos
derelinquas aut differas solatiandum, ut dicant gentes, quae in cuncto orbe terrarum sunt: ‘ Ubi
est fiducia Romanorum, quam post Deum in regem et regnum Francorum habebant?’
Et tu

Torna all'inizio