Cardinalibus episcopis apostolicae sedis, Petrus peccator monachus
salutem in Domino.
Sicut verba presentibus indicia sensuum, sic inter absentes litterae sunt
instrumenta verborum. Bellatoriae artis industria, sicut in bello discitur,
ut in pace postmodum doceatur, sic aliquando, dum docetur in ocio, cautius
exercetur in bello. In conflictu sedis apostolicae, in quo vos adhuc unanimiter
desudatis, concertator et ipse pugnavi. Sed ecce cum militari cingulo
sim solutus, et in municipii pace compositus, libet iam docere quod
didici.
Inter omnes itaque vitiorum circumfrementium acies, inter densissimas
iaculorum ingruentium more grandinum tempestates, adversus avariciam
vobis est attentius vigilandum, eiusque sagittis semper opponendus est
clipeus. Quae nimirum ad hoc precipitanter anhelat, ut loetale miseris
vulnus infligat, principio tamen ut optutum non frontis, sed cordis extinguat.
Unde vir sapiens ait: Exenia et dona excaecant oculos iudicum, et
quasi mutus in ore avertit correptiones eorum . Armat enim muneribus
|
|